Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CXLIV. , S. 181
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CXLIV. , S. 181


Ego Proczko dictus de R;iko\v vnacum heredibus meis tenore presentium recognosco publice protestans vniuersis, quod matura deliberacione sanoque amicorum meorum consilio prehabitis ac de consensu et boua voluntate domine Juthe consortis mee dilecte de meis liberis hereditatibus villam integram Quassow dictam et tres incolas seu homines censuales in villa Koritby nunccupata cum agris cultis et incultis censibus emendis honoranciis robotis siluis rubetis promontoriis aquis aquarumve decursibus pratis pascuis communita- tibus utilitatibus singulis juribus et prouentibus ac pleno dominio omnique libertate ab antiguo ad eam spectantibus, prout ipsa omnia in suis metis limitata sunt et distincta, nobi libus dominis Petro et Jo- hanni de Rosemberg et ecclesie parrochiali in Rosemberch rite.et legittime uendidi pro septuaginta sexagenis grossorum Pragensium denariorum jure hereditario ad habendum vtifruendum regendum possidendum perpetuis temporibus pacifice libere et quiete, velut egomet et antecessores mei eadem bona hucusque omni cessante impedimento tenui et tenuerunt, quas quidem septuaginta sexagenas grossorum memoratas me fateor integraliter et ex toto percepisse. Volens igitur dictos dominos et ecclesiam in Rosemberch in huius- modi empcione certos reddere et securos, ipsis amicos meos karis- simos strennuos dominos videlicet Jaroschium de Styekna et March- quardum de Poresching dictorum bonorum fideiussores et disbriga- tores duxi statuendos, promittens nichilominus bona fide vnacum eisdem manu coniuncta indiuisim, eadem bona cum singulis suis pertinentiis superius ennarratis a quolibet homine ea impetente seu impetere volente disbrigare et omnimode libertare iuxta ritum et formam juris terre regni Boemie hactenus obseruatam. In casu vero, ubi dictum Proczkonem priusquam dominam Jutham conthoralem ipsius viam vniuerse carnis ingredi contingeret, extunc nos Jaro- schius de Stiekna et Marchquardus de Porziessin fideiussores ante- dicti promittimus bona fide absque dolo dictam empcionem et bona post mortem ipsius Proczkonis a prefata domina Juta sorore nostra
168
eo modo et jure, ut premittitur, libertare et disbrigare. Si vero, quod absit, eadem bona cum omnibus suis appendiciis superius ex- pressis disbrigare et libertare non pussemus, extunc de tut et tam bonis nostris liberis hereditatibus, provt dicta bona se extendunt, parte tercia superaucta prefatis domiuis ac ecclesie in Rosemberch condescendere ipsosque desuper transducere promittimus et debemus ornni occasione et contradictione prucul motis. In casu, quo nos eciam in huiusmodi bonorum disbrigacione aut aliorum in tercia parte plus valentium condescensione contrarii essemus et negli gentes, extunc ambo, quampnmum moniti fuerimus, quiuis cum vno famulo et duobus equis in ciuitate Chrumpnaw in hospicio nobis specialiter deputato obstagium debitum et consuetum tenebimur obseruare, in eodem tam din continuantes, quousque omnia premissa vnacum dampnis exinde contractis, que legittime et probabiliter poterint demonstran, totaliter per nos expíeta fuerint et persoluta cum effectu. Nos quoque Jarosschius de Stieknye et Marchquardus de Poresching supradicti recognoscimus, nos esse veros et legittimos predictorum bonorum disbrigatores, promittentes bona nostra fide omnia et singnla superius contenta dolo et fraude absentibus fideliter adimplere. Vt autem cuneta premissa in singulis suis punctis et clausulis rata permaneant atque firma, sepedictis dominis et ecclesie in Rosemberg presentes damus litteras nostrorum roboratas appen- sione sigillorum. Sub anno domini millesimo trecentesimo septua gesimo quinto die sancti Bartholomei apostoli gloriosi.
Drei kleine, an Pergamentstreifen hängende Siegel in weissem Wachs. —
a) Schild mit einem Hirschgeweih (?). — -j- S . Proczko . De . Rachow.
b) Schild mit einem Pfeil. — -j- S . Jarosii . De . Stiekna. c) Das bekannte Siegel Marquard's von Poreschin.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CXLIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/2b5543b3-f9c9-45c8-9f81-4c4fcbae2da1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success