Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCXIX. , S. 287
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCXIX. , S. 287



Johannes miseracione diuma Sancti Angeli sacrosancte Romane ecclesie diaconus cardinalis apostolice sedis in Germanie et nonnullis aliis partibus de latere legatus vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Splendor paterne glorie, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium de ipsius clementissima maiestate sperancium tune precipue benigno fauore prosequitur, cum deuota ipsorum humilitas sanctorum precibus et meritis adiuuatur. Cupientes igitur ut ecclesia parrochi- alis sancti Nicolai in Rosenberg Pragensis diocesis congruis frequen- tetur honoribus, fidelesque ipsi eo libencius deuocionis causa con fluant ad eandem, quo ibidem dono celestis gracie vberius conspe- xerint se refectos a Christi quoque fidelibus iugiter venerentur, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in natiuitatis circumcisionis epiphanie resurreccionis ascensionis et corporis domini nostri Jesu Christi ac penthecostes necnon natiuitatis
Fonlfr. Ablh. II. ll.l. XXIII. 18
274
puriílcacionis annunciacionis et assumpcionis beate Marie virginis ac natiuitatis beati Johannis baptiste dictorum Petri et Pauli apostolorum necnon ipsius ecclesie patronorum et dedicacionis festiuitatibus omniumque sanctorum et animarum celebritate ecclesiam predictam deuote visitauerint annuatim et ad reparacionem et conseruacionem calicum librorum ac aliorum ornamentorum pro diuino cultu inibi celebrando necessariorum, quocienscunque manus porrexerint adi- utrices, nos cardinalis et legatus prefatus pro qualibet ipsarum festiuitalum eelebritate centum dies indulgenciarum de iniunctis eis penitenciis misericorditer in domino relaxamus presentibus vero per- petuis futuris temporibus duraturis. In quorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras per secretarium nostrum infrascriptum subscriptas exinde fieri nostrique sigilli iussimus et fecimus appen- sione conmu.niri. Datum Crumpnaw dicte Pragensis diocesis sub anno a natiuitate domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octauo ¡ndiccione vndecima die vero vicesima quarta mensis Aprilis pontifi- catus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Nicolai diuina prouidencia pape quinti anno secundo.
F. Assissinus.
Jo. Vaultier secretarius.
Das Siegel fehlt.
ccxx.
1450. 31. März. Perg. — Sigismund, Bischof von Salona und vordem Alt zu Hohenfurt, urkundet, die Fischerei auf dem linken Ufer der Moldau von Kienberg an einem gewissen Düb gegen Entrichtung eines Pfundes jährlichen
Zinses überlassen zu haben.
Sigismundus dei et apostolice gratia (sic) episcopus Salonensis vniuersis et singulis Christi fidelibus salutem in domino sempiternam. Hecongnoscimus per presentes de flumine in Cbienpeig ad sanctum Tyboldum et sanctum Procopium decurrente, sii-ut per nos recolimus et nostri antecessores nobis declararunt, quod a prima fundacione usque ad nostrum regimen ex utraque parte fluminis piscationem prefati fluminis l'uimus (sic) semper in plenaria possessione omni inpungnacione (sic) cuiusque hominis procul mota. Sed temporibus nostris piscatoribus videlicet Cruce et Wenczeslao defunctis expo- suimus prefatam piscacionem ex parte sancti Procopü nomine Düb (sic), qui singulisannis tenetur nobis et iam prefato monasterio libram
275
censuare, prout ¡n nostris registris monasterii nostris manibus exa- ratum plenius continetur. Et quicumque fuerit abbas in Altouado, polest prefatum piscatorem Düb uel alium pleno iure reuocare. I» cuins re¡ testimonium et robur sub appensione nostii secreti sigüli. Datum in nostra residencia Perg vltima die mensis Marcii anno domini etc. lmo.
Ocig. auf Papier; es ist das die älteste Urkunde des Stiftes auf derar tigem Malcríale geschrieben. Ein Wasserzeichen ¡st nicht sichtbar. Das Oblatensiegel stellt die Mutter Gottes ohne das Jesukind vor und ist schlecht 'abgedruckt. — . . . A . S . Epi . Salonen.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CCXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/2e58b89d-178d-4219-8f4e-5fa4e5fdbf29/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success