Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLII. , S. 189
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLII. , S. 189



CLII.
Ego Nicolaus dictus Plachta de Barssow tenore presencium recognosco vniuersis, quia Nicolaus filius Peraslini de Chuchlecz pro dotalicio sororis sue vxoris mee Katherine michi viginti quinque talenta denariorum Vyennensium asignauit. Ego vero prefate con- thorali mee Katherine in omnibus bonis meis mobilibus et immobilibus que ibidem in Barsszow babeo, sexaginta quinque talenta veri dota- licii dedi et asignaui preter mediam sexagenam redituum, quam in eadem villa Barsszow super villano meo, qui Szratlinus dicitur, Gyte sorori mee prius tradidi et deputaui; alia vero omnia bona mea mobilia et inmobilia in villa mea Har.sszow vxori mee pretacte do et asigno litteram per presentem, etiamsi valor eorumdem bonorum et rerum excederet taxam sexaginta quinque talentorum Vyennensis et Patauiensis monete denariorum, omne jus, quod in ipsis bonis et rebus babui, in ipsam Margaretham conthoralem meam transferendo, tali tamen sub condicione, quod si mee heredes legittimos contin- geret generare, tune ipsa conthoralis mea solum sexaginta quinque talenta in hereditatibus meis sepetactis obtinebit, reliquum vero quidquid habeo uel babuero, ad ipsos pneros meos omni absque con
176
trouersia et lite pertinebit. In cuius rei euidenciam et roboramenfum sigillum meum presentibus duxi appendendum et pro maiori testi monio ad peticionem meam sigilla discretorum virorum Vlrici dicti Drochouecz de Omleuiczka et Johannis dicti Zizka de Trucznow presentibus sunt appensa. Datum Chrumphnaw sabato ante domini cana „Judica" anuo domini millesimo trecentesimo septuagesimo octauo.
Drei kleine, an Pergamentstreifen bangende Siegel in weissem Wachs. — a) Ein Helm mit dem Brustbilde eines schwertschwingenden Mannes. — f- S. Mikes . Pliega . z . Barosowicz. b) Ein Helm mit Hut, daran zwei Hörner. — f S . Vlrici . De . [Omlenicz?]. e) Ein Schild, worauf ein Fisch. — Millauer sieht in diesem Zeichen einen Krebs — darüber ein Helm mit demselben Zeichen zum Schmucke. — f S . Johanis . D . Tr . . . ov. Dieses Siegel ¡st leider schlecht abgedruckt.
СЫ�?.
1378. 21. April. 0. �?0. — Die Brüder Peter und Johann von Rosenberg erlassen
dem Abte Otto und dem Convente des Stiftes Hohenfurt von dessen Eigen in
Liebenthal die Lehenspflicht.
Nos Petrus et Jobannes de Rosenbergh tenore presencium constare volvmus vniuersis, quod cvm nobis per honorabilem domi- num Ottonem abbatem ac religiosos fratres couuentus monasterü nostri Altiuadensis pie propter deum foret supplicatum, quatenus hereditatem, quam a Benesio de Quassow in villa Lyebintail com- parauerunt, in qua tres homines eorum censuales resident, qui ipsis pro censibus ac aliis juribus vniuersis tria talenta cum tribus solidis et sedecim denariis denariorum Wienensium de eisdem hereditatibus soluere obligantur, a omagio wlgariter leben dicto, quod nobis in eadem villa competere dinoscitur, suportare dignaremur et libertare, vt eo obligaciores se pro nostris nostrorumque predecessorum ani- mabus aput deum omnipotentum exhiberent interpellatores; asseren- tes nichilominus se super tali libertacione hereditatis antedicte nostram antea litteram habuisse rohoracionis eamque per dominum Vlricum fratrem nostrum cassatam extitisse ac demum omnimodo perdidisse nobisque precibus intimis humiliter supplicantes, vt ean- dem gratiam libertarionis antedicte hereditatis ab ipso omagio diuine remuneracionis ob respectum restaurare dignaremur gratiose. Nos igitur amore dei omnipotentis eorum precibus inclinati ac per hoc cull um diuinum augmentare cupientes sepetactam hereditatem mo
177
nasterii Altiuadensis antedicti in prefata villa Lyebintayl ab onera- cione omagii prelibati onmimode liberam reddimus et sulutam dantes ei in testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum appensione munitum. Sub anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo octauo feria quarta ante festum sancti Jeorii martins gloriosi.
Über die Siegel siehe CIV und CXIV.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CLII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/46655370-e811-4ebe-b1ad-042c52c46a41/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success