Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXXII. , S. 51
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXXII. , S. 51

Legum statuta volunt, ut onтe, quod agatur insolidumper mor tales, testibus idoneis atque fide dignis literarumque apicibus debeat lucidius perelmari. Nos ¡gitur Zmilode Gretzen purchravius in Pode- brad scire volumus universos praesentes literas inspecturos, quod ex dilectione, qua amplectimur fratres religiosos conventus in Alto- vado, porro divinae remunerationis praecipua ratione ipsis in omni bus transducendis suis, quibus ad eorum claustrum potiri videantur, per civitatem nos train Gretzen largam facimus gratiam ex pura volun tate, si ve in vino sive in annona, vel in piscibus aut aliis ductilibus quibuscumque, ut eadem transducant per dictam nostram civitatem Gretzen et citra per »ostros districtus absque teloneo sive muta libere, absque exactione pecuniae aliqualis a nobis. vel a nostris suc- cessivis haeredibus in perpetuum sub tranquillo. Ut autem huic rati- habitioni nullum dubictatis scrupulum valeat suboriri in posterum sive tempore successiva, praesentes ipsis conscribi fecimus in evi- dens testimonium et cautelam sigilli nostri charactere consignatas, testibus subnotatis qui aderant: Ambo nostri patrui videlicet d. Hein- ricus de Rosenberch. D. Wocho de Witigenow. Noster consanguí neus d. Wocko de Lobenstayn. D. Albertus de Strobuitz. D. Ber- tholdus honorabilis decanus de eodem Strobnitz. D. Henricusnoster plebanus in Gretzen. D. Petrus noster miles in Petrinsdorf. Paulus noster procurator et alii quam plures. Acla surit haec anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto calendis Decembris.
1. Diese Urkunde ist ¡m Original nicht mehr vorhanden, wohl aber war sie es noch zu Millauer's Zeit, der das daran hängende Siegel also beschreibt: „Das Sigill ist ein hangendes, rund , von weissem Wachs. In der Mitte hat es einen dreieckigten Schild mit der bekannten Rose. Die Umschrift ist: S. Zmi- lonis de Gretzen".
2. Millauer p. 88, n. 17.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/47b4b801-38b6-420e-a075-c5c8fe13f12a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success