Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLXXIV. , S. 220
CLXXIV.
höheren Weihen ertheilen lassen können.
Johannes dei gracia archiepiscopus Pragensis apostolice sedis legatus vobis religiosis . . fratribus professis monasterii in Altouado ordinis Cisterciensis Pragensis nostre diocesis salutem in domino. Quia propter loci distanciam et viarum pericula ciuitatem Pragensem, in qua clerus sacros ordines eiusdem Pragensis diocesis recipere consueuit, comode adire non potest, ad nobilis igitur viri domini Heinrici de Rosenbergh singulares precum instancias, vt a quocum- que reuerendo ¡n Christo patre domino . . episcopo catholico per sanctam sedem apostolicam electo et confirmato canonice eiusdemque sanete sedis gratiam et sui officii executionem habente legittimam omnes sacros tam maiores quam eciam minores videlicet accolitatus subdyaconatus dyaconatus et presbyteratus ordines, prout vnicuique fratrum dicti monasterii expedicius videbitur, statutis et interuallatis a jure temporibus valeatis atque possitis canonice percipere, vobis et
207
vnicuique vestrum recipiendi et ipsis episcopis conferendi plenam tenore preseacium concedimus facultatem. Ad nostre beneplacita voluntatis presencium sub nostro sigillo testimonio litterarum. Datum in Vitignabo. Anno domini millesimo trecentesimo octoagesimo nuno die purificacionis sanete Marie die secunda mensis Februarii.
Das Siegel des Erzbischofs wie in CLXIII.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CLXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHoh/4b2ff056-d522-4a74-acfb-9911f1bf990c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success