Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CXXXVI. , S. 165
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CXXXVI. , S. 165



CXXXVI.
In nomine domini amen. Pristine ac moderne etatissagaciter adin- uenit prouidencia circumspecta, actus mortalium firmare litterarum apicibus, ne ipsos per decursum temporis obliuionis caligo fuscaret. Igitur nos Petrus Vlricus et Johannes fratres de Rosemberch notum facimus vniuersis, quod quia felicis recordii dilectus frater noster olim
152
dominus Jodocus de Rosemberch zelo deuocionis ac pietatis compunc- tus sanus mente et compos rationis existens ad diuini nominis gloriam et honorem, cuius altitudo prudencie nullis inclusa limitibus nullis terminis comprehensa suos cunelos ministros altis decorat honoribus et celestis efficit beatitudinis possessores, pro sue nee non suorum predecessorum animarum remedio vnam villam dictum in uulgari Theotonico Conratslag cum vniuersitate omnium et singulorum fruc- tuum reddituum ac prouentuum ad eam spectancium deuotis ac reli- giosis fratribus abbati et conuentui monasterii in Altouado Cistercien- sis ordinis, quod nostre fundacionis et dotacionis ab origine sua primeua fore dinoscitur, pie legauit contulit et donauit nomine testa- menti ¡dque nobis effectui mancipanJum commisit. Volentes ejusdem fratris nostri legata et commissa perducere ad effectum prelibatam villam cum omnibus ipsius adherenciis et circumfereuciis vniuersis iamdictis abbati et conuentui, qui est aut fuerit pro tempore, in per- petuum similiter pie damns concedimus et dunamus per ipsos et eorum successores dicti monasterii conuentus et abbates pro antedicti nostri fratris ac nostrorum predecessornm auimanim remedio possi- dendam, has tamen condiciones includendo, quod ipsi abbas et conu entus in perpetuum duos pauperes cum ¡His nouem, quos dudum in suo hospitali fouere noscuntur, a data presencium in antea et deinceps perpetuis futuris temporibus ibidem in ipsorum hospitali alere de- beant ac nutrire, necnou in die anniuersario memorati nostri fratris sexaginta pauperes cum pane et ceruisia pascere, cuilibet ipsorum per vnum denarium largiendo ceteraque omnia et singula, que in ce- lebracione anniuersariorum fundatorum solempnitates et cerimonia in cultu diuino et refeccione fratrum facere non negligant aut aliqua- liter pretermittant. In cuius rei testimonium ct robur sigilla nostra duximus presentibus appendenda. Datum Chrumpnaw anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo primo in die exaltacionis sanete crusis.
Über die an Pergamenfstreifen hängenden Siegel in rothem Wachs vergl. CIV. und CXIV.
153
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CXXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/5a0d2e0c-8f9d-4ad6-acaa-1d24b0fec890/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success