Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXXVI. , S. 54
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXXVI. , S. 54


XXXVI.
In nomine domini amen. Nos Thobias dei gratia Pragensis epis- copus omnibus in perpetuum. Incumbit nobis ex debito pontificalis nostri officii, ut iusta petencium desideriis audienciam cum effi- cacia prebeamus, persertim cum eorum vota et puritas adiuuat et
41
iuris explorati Veritas non relinquit. Eaprnpter notum esse volumus vniuersis tenorem presencium inspectuns, quod nos ad preces et de- uotam instanciam nobilis viri domini Alberti dicti de Stropnicz do- nacionem legittimam et perfectam ville dicte Borsow cum iure pa- tronatus ecclesie site in villa eadem, quam ipse honorabilibus viris domino Ottoni abbati et conuentui ;tc monasterio ipsorum in Altovado ordinis Cysterciensis nostre dyocesis cum omnibus pertinenciis et iuribus ad eandem villam et ecclesiam pertinentihus pietatis intuitu de assensn nostro fecisse dignoscitur ex causa saluberrima et honesta auctoritatc qua fungimur, confírmamus ex certa sciencia atque vera et presentis scripti patrocinio commun ¡mus, ita ut prefata villa dicta Borsow cum iure patronatus ecclesie iam predicte cum omnibus suis pertinenciis agris pascuis pratis aquis piscacionibus et iuribus omni bus ad predictos dominum abbatem et conuentum ac monasterium ipsorum predictum et successores eorundem in perpetuum inviolabi- liter debeat pertinere. Nulli ergo omnino hominum liceathanc nostre confirmacionis paginam infringere aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem contrarium attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Viti Wenceslai atque Adalberti marti- rum ac aliorum sanctorum omnium se nouent incursurum. In cuius rei te.stímornum istud scriptum fieri etsigilli nostri muniminefecimus roborari. Datum Prage anno domini M°CC°LXXXX°xiu.Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno duodecimo, indictionis tercie. Vergl. XXXV.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/8e4d84f9-68bb-4f89-aa7b-dbacf474102c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success