Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXIX. , S. 48
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXIX. , S. 48

XXIX.
1281. 20. August. Apnd Urbem Veterem. — Derselbe bestätigt alle von seinen
Martinus episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii de Altovado Cisterciensis ordinis Pragensisdio cesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum per-ducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationi- bus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontiticibus siue per priuilegia sen alias indulgentias monasterio uestro et uobis concessas nee non liber tates et exemptiones secularium exactionum a regibus et prinei- pibus ac aliis Christi fidelibus rationabiliter uobis indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, uobis et per nos eidem monasterio aucto- ritate apostolica confirmants et presentis scripti patrocinio commu- nimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre con- firmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quisautem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei etbea- torum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbemueterem xiij. Kl. Septembris. Pontificatus nostri anno primo.
Vergl. XXVIII. Die an gelbrother Seide hängende Bleibulle halb ver wittert.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/93ec055d-b2b6-40be-8c7b-e58e8836902b/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success