Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLXXVII. , S. 224
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLXXVII. , S. 224



CLXXVII.
Testante scriptura honorare deum de nostra substancia tenemur et amicos facere de mamona iniquitatis , ut in eternis recipiamus thabernaculis, quod hac valle miserie seminauimus. Nouerint igitur tam presentes quam futuri, quod ego VIricus dietus I)rochoweez de Omlenycz de libera omnimoda mea voluntate meorum ac heredum vxoris mee legittime Jarka nuncupate beuiuolencia ipsius pariter precedente medium luneum in villa dicta Suchdol, quem Matias ex nomine excolit, eundem pleno cum dominio et plena iuridictione (sic) cum cousu et alia voluntate ad ipsum pertimute monasterio Altowadensi ¡mime mee pariter predecessorum necnon meorum suc- cessorum ob salubre remedium contuli ac in pleno condescendi per petue possidendum sub hac forma, vt religiosi ac deuoti ira tres ordinis sancti Bernhardi prius memorati monasterii Altowadensis memoriam mei atque parentum meorum horis in canonicis et suis in orationibus habeant mea de parentela animabus pro vniuersis prede- cessoribus ac successoribus, qui de hoc .seculo migrarunt, deum omnipotentem diligencius pro omnibus suprascriptis ac deuocius exorantes. In cuius rei testimonium sigillum meum vnacum sigillo
domini Henrici de Rosemberg, qui ad preces meas petitus ac rogatus fauore suo ex speciali dignatns est sigillum suum appendere pagine presenti et sigillis cum predictis sigillum Benessii dicti Maczuta de Hersslak presentibus est appensum. Datum et actum anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo in die sanclorum martirum Ffe- 'ieis et Aucti.
Drei kleine, an Pergamentstreifen hängende Siegel, a und c in weissem, à in rothem Wachs. a) Ein Helm mit hörnerartiger Zierde. — •j- S . Vlrici. De . Omlenycz. b) Das schon beschriebene Siegel Herrn Heinrich's von Kosen- berg. c) Schlecht abgedruckt, daher weder Zeichnung noch Umschrift kennbar.
CLXXVHl.
1394. 6. Jänner. Rudnicz. — Erzbischof Johann von Prag verleiht der Hohen- furler Stiftskirche eine Indulgenг.
Johannes dei gratia archiepiscopus Pragensis apostolice sedis legatus vniuersis Christi fidelibus sacri baptismatis fente renatis salutem ¡n domino sempiternam. Propter veneranda sanctorum merita gloriosa fideles Christi eo libencius ex tradite nobis dispensacionis officio inuitamus, quo ad eorum salutem ¡d nouimus specialius perti- nere. Cupientes igitur vt capella beate Marie virginis monasterii in Altovado sub titulo sancti Nicolai confessnris domini nostri Jesu Christi a fidelibus populis cum feruore devocionis diebus singulis fre- quentetur, vbi dona ac munera spiritualia videlicet indulgencias ac peccatorum remissiones se senserint reportasse, nos volentes nichi- lominus per huius modi dona ac munera populum fidelem deo et eius genitrici Marie virgini perpetue a�? omnibus sanctis reddere accepta- hilem, de omnipotentis dei misericordia et bealorum Petri et Pauli apostolorum eius meritis et infercessione confisi omnibus vere peni- tentibus contritis et confessis, quicunque prefatam capellam visita- uerint et in ea coram altari beati Nicolai confessoris quinque „pater uoster" et septem „aue Maria" flexis genibus orauerint, quadraginia dies indulgenciarum de iniunctis eis penitentiis in domino misericor- diter relaxhmus. Presencium sub nostro appenso sigillo testimonio iterarum. Datum in Rudnicz die sexta mensis Januarii anno domini millesimo tricentésimo nonagesimo.
Das an einem Pergamentstreifen hängendes Siegel in rothem Wachs, wurde schon oben beschrieben .
14•
212
CLXXiy.
1395. 9. October. Hob.eD.furt. — Derselbe verleiht denen, welche für die in der Hohenfurfer Stiftskirche beerdigten Herren Peter, Jodok und Ulrich von
Rosenberg beten, einen Ablass von vierzig Tagen.
Johannes del gratia archiepiscopus Pragensis apostolice sedis legatus vniuersis Christi fidelibus sacri baptismatis fente renatis sa- lutem in domino. Cum sit pin m et salubre, pro defnnctis exorare, vt hii qui cum pietate donnicionem in Christo recipiunt, deuotorum pia precum instancia a peccatornm suorum vinculis solnerentnr; cum igitur nobilium virorum dominorum Petri Jodici et Vlrici de Rosem- berg corpora in monasterio Altiuadensi Cisterciensis ordinis requies- cant in certis locis et capellis eiusdem mouasterii, volentesque fide les populos ad dona sine munera spiritualia, qui ex pia deuotione mentium orationes pro animabus predictorum funderent inuitare, omnibus vere penitentibus contritis et confessis, quieumque predic- tum ingredientes monasterinm genibusque in terram positis quinque „pater noster" et septem „aue Maria" pro requie animarum ipso- rum dominorum quacunque hora diei deuote orauerint, de omnipe- tentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius meritis et intercessione confisi qnadraginta dies indulgentiarum de iniunctis eis penitenciis in domino misericorditer relaxamus. Presen- tium sub rostro appenso siguio testimonio lilter.rnnn. Datum in Altouado. Anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo quinto die nona mensis Octobris.
An einem Pergamentstreifen hängendes Siegel in rothem Wachs und bereits beschrieben.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CLXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/9e143f44-3e0f-41d0-b4ed-03cdd1d45288/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success