Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLXXXIV. , S. 230
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CLXXXIV. , S. 230


Ego Benesschius de Conratecz résidons in Lussnicz tenore presencium profiteor vniuersis et singulis, quibus presens scriptum fuerit ostensum, quia prehabito amicorum omnium consilio meorum voluntate et consensu dilecte Cune (?) coniugis mce necnon omnium heredum meorum discreto viro Wilhelmo protunc in Rosenberch procuratori suisque heredibus ¡n villa Hatzlabs viginti sex grossos perpetui census cum omnibus iuribus et pleno dominio nil penitus in eodem michi vsurpando rite rationabiliter vero et iusto venditionis tytulo vendidi pro quinque sexagenis grossorum Pragensium, quas plenarie ab eodem presentibus recipisse me recognosco. Quem qui- dem censum Jacobus dictus Ovpezz ipsi Wilhelmo heredibusque suis censuare habebit, videlicet xin grossos in festo sancti Jeorii et хш grossos in festo sancti Galli, annis singulis perpetue daturos, promittens fide pura omni absque mala zelo vna cum disbrigatoribus et fideiussoribus meis subnotatis, videlicet Bohuslao de Keblan nato Philippi et Jenisschio de Toden, in solidum omnes manu conjuncta et indiuisa dictum censum viginti sex grossorum iuxta approbatam et bactenus terre regni Bohemie conswetudinem obseruatam contra quemlibet hominem inpetentem seu inpetere volentem fideliter dis- brigare; alioquin duo ex nobis, qui per ipsum Wilhelmum uel suos heredes moniti fuerint, vnus super alium non iudicando nee se per alterius absentiam excusando quiuis cum vno famulo et duobus equis ad prestandum obs tagium debitum et conswetum in ciuitate Hosen- berch ;id hospitium ydonei hospitis nobis per ipsum Wilhelmum pro- cur atorem prefatum uel suos heredes deputatum tenebimur subintrare
217
nusquam abinde exituri, donee prefatus census viginti sex grossorum utprefertur, ipsis sufficienter fuerit disbrigatus jure suprascripto. Si uero in eodem ubstagio per vnam quindenam continuauerimus, dictus census iure quo premittitur, non disbrigatus extunc prestito obstagio uel non prestito in propriis bonis nostris, vbi conuenientius ipsi Wilhelmo suisque heredibus visum fuerit, de tanto censu in bonis nostris certis et liberis cum tercia parte plus superaucta con descendere debemus et tenemur, dolo et fraude quihuslibet procul motis. Et si nonnulla dampna ob non disbrigacionem dieti census perciperent (?) modo quocunque, que rite et racionabiliter poterint demonstrare, illa omnia ipsis promittimus resurtire sub pena obstagii prius scripti. Et si Vfium uel duos, quod absit, ab hoc seculo migrare contingeret, extunc alium eque bonum loco defuncti infra vnius mensis spacium a die obitus sui continue conputando statuere pro mittimus sub pena obstagiali prius dicta. Et quicunque banc litteram de sepedicto Wilbelmi suorumque heredum habuerit voluntate, eidem jus conpetit omnium premissorum. lu cuius rei testimonium sigilla nostra propria de uostra certa scieutia presentibus duximus appeu- denda. Datum et actum anuo dumini millesimo trecentesimo nonage simo septimo feria quinta ante sanctorum apostolorum Symonis et Jude.
Drei kleine, zwar gut erhaltene, aber schlecht abgedruckte Siegel in weissem Wachs. a) Ein Helm mit nicht erkennbarer Zierde. — -J - S. Benessi. De. Conra . . . b) Helm, mit einer dreizinkigen Krone (?), woraus eine krebsscheerenühnliche Zierde entspringt. — 'j- S . Bohvslai . De , Keblan. c) Ein Stierkopf? Die Legende unlesbar.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CLXXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/b5711c6f-d81b-4e32-87b8-101d30c65ed4/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success