Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCLXXIII. , S. 357
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCLXXIII. , S. 357


CCLXXIII.
Anno domini M'CCCCLXXXI. in festn heatorum Felicis et Adaucti martyrum deuotus et honestus laicus Wolfgangus Chnoll carnifex eiuis Budwicensis hanc manum deauratam simul cum annexo argenteo deaimito pectorali ac preciosissimis reliquiis in eo conten- tis et registrars obtulit deuotissime ecclesie parrochiali in opido Hericz. Eodem die per omnia similem manum cum reliquiis obtulit • etiam ad capellam prefatorum sanctorum martirum in monasterio beate virginis ordinis predicatorum ¡n Budweis. Continet autem hoc presens pectorale reliquias infrascriptas: [Duas particulas notabiles de reliquiis]* sanctorum Stephani et Laurentii martyrum in vno fasciculo primo loco posito. Item de crinibus beate Katherine vir ginis et martyris. Item reliquias sanctorum felicis et Adaucti mar tyrum. Item de loco natiuitatis beate virginis lapillus. Item de pre sepio Christi infantis.
Vt igitur omnis ambiguitas auspicio uel error Christi fidelium, ad quos presentes venerint de ueritate predictarum reliquiarum tollatur, notum sit vniuersis, quod ipse reliquie preciosissime pre- eipue ipsorum sanctorum Filieis et Adaucti martyrum a triginta sex annis et vitra per studiosissimam et deuotissimam solicitationem prefati Wolfgangi ad mandatum reuerendorum patrum Nicolai et Andrce prouincialium prouincie Bohemie ordinis predicatorum felicis memorie diuersis fratribus factum, vt in conuentibus ac mona- steriis Morauie Austrie Stirie et in Ytalia inquirerent huiusmodi reliquias, postularent et asportarent. Et factum est per successum temporis, quod de tribus distinctis locis scilicet de conuentu Cznoy- mensi Morauie de conuentu Bethouiensi in Stiria et de Ytalia dei gratia inuente impetrate et alíate sunt more solito honeste antiquissi- mis panmiculis (sic) sericis vetustate quodammodo consumptis
) Die innerhalb der Klammern stehenden Worte lind mit rather Tinte ge schrieben.
344
studiose circumvolute colligate et vetustissima scriptura propriis nominibus diligenter intitulate.
Quapropter pro speciali gloria dei et sanctorum ego frater Wolfgangus Rabenstain de Wienna arcium liheralium professor et sacre theologie lector predicator et vicarias prioris prefati conuen- tus Budwicensis immeritus et indignus testificor coram deo et sanctis eius presenti scripto maims proprie, quod ego bona fide et conscientia sine omni dolo et fraude reuerenter oratione premissa reliquias illas michi presentatas vidi et ad insfantiam supradicti Wolfgangi contrectaui et inter eas duas notabiles particulas figura et quantitate differentes de reliquiis ipsorum sanctissimorum Felicis et Adaucti mari ynun ab aliis diuisi in rubeo panniculo hic colligaui et in medio huius pectoralis vna cum aliis reliquiis manu propria diligenter, ut sciui et potui, consuendo ornando et intitulando posui et ordinaui in presentia plurium venerabilinm patrum et fratrum meorum de supradictis fidele testimonium perhibeutium et assen- sientium, quod in fidem premissorum ac testimonium sigillum officii prioratus presentibus subimpressi. �?ec inclusio reliquiarum facta est anno quo supra in festo beati Egidii abbatis peracto diuino cultu ante prandium in prefato conuentu nostro.
Das auf die Rückseite der Urkunde in rothes Wachs gedruckte Siegel ¡st bereits fast ganz abgebröckelt.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CCLXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/baf1de27-f2e0-44d5-9b37-a77f62fc048d/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success