Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CIII. , S. 123
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CIII. , S. 123



CIII.
Ne pereant et euanescant ab labili hominum memoria gesta et cause rerum propter aimorum dierumve prolixitatem, discretorum virorum ea solet sollercia per litteras eternare. Hinc est, quod nos frater Albertus dictus abbas in Altovado tam presentibus quam futu- ris per has paginas volumus esse notum, quod noster olim fundator graciosus dominus Petrus de Rosenberch memorie deuote inter ce tera pietatis caritatisque opera multa atque multa bona, que nostro monasterio sueque et progenitorum suorum fundacioni impendit et ostendit, nostro conuentui et camere specialiter donauit ac dedit ob sui dilecti awnculi remedium Johannis de Dobruschka sexagenas gros- sorum centum promptorum monete Pragensis bac videlicet sub condi cione, vt de quinquaginta sexagenis denariorum perhermiter annis singulis specialiter nostro in conuentu agatur suus anniuersarius dies cum missis et orationibus specialibus secundum nostri ordinis
110
conmendabilem consuetudinem, et ipso die ex prouidencia domini abbatis, qui pro tempore fuerit, in refectorio fratribus de prandio melius et humanius debet atque benignius prouideri. De reliquis quinquaginta sexagenis a nostre domus camerario quicunque fuerit toti conuentui omnibus et singulis annis eternaliter debent ministran tunice noue vnicuique fratri turneam nouam, prout melius vestiarius poterit comparare; nam prius nimiam ipsius monasterii ob penuriam et paupertatem fratribus vltra duos anuos de camera tunice noue da- bantur. Hanc autem supradicte summe pecuniam videlicet quinqua ginta sexagenas noster bone recordaeionis suscepit antecessor dominus Thomas huius loci abbas et in vsus necessarios monasterii nostri impendit et consumpsit atque conuentui pro pecunia eadeni, ne conuentus aliquo modo temporibus futuris sui vestibus solacio per aliquem suorum successorum priuaretur, pro conuentu deputauit domo camere, quam diu predicta pecunia insoluta permaneret, cer- tam atque decimam in Predall bonam omnibus annis a camerario tol- lendam atque recipiendam, donec ipsi conuentui de ¡am locuta pecunia videlicet quinquaginta sexagenis satisfieret. De quibus tamen dena- riis personaliter, dum adhuc viueret, in viginti libris denariorum sa tisfecit atque soluit. Nos vero per cetera summa non soluta ad in- stanciam multam ac magnam atque communem nostri conuentus vo- luntatem specialiter cum ex omnium seniorum nostrorum consensu damns et imperpetuum perpetuamus nostre domus camere certos annuos redditus in nostris bonis in Luppollsching quinque talenla denariorum Pataviensis Wyennensisve monete et quinquaginta dena- rios, quos ipse vestiarius, qui protunc fuerit, recipere et colligere debet per singulos annos in festo beati Georii medios et in festo sancti Mychahelis medios, et exinde toti conuentui prouidere de suo vestitu, sicuti est superius diffinitum. In cuius rei testimonium sigil- lari iussimus presentes paginas nostro et nostri conuentus sigillo necnon reuerendi domini domini Wernhardi patris abbatis ac visita- toris nostri de Hylaria et nostrorum gratiosorum et generosorum fundatorum sigillis domini Petri ac domini Judoci fratris sui de Ro- senberch. Datum anno domini M°CCC° quinquagesimo quarto in octaua sanctorum innocentum.
Fünf an Pergamentstreifen hängende Siegel. a) Nicht sehr gross u. s. w. Verg!. CII. a. — f S. Alberti Abbatis . D . Altovado. Dieses Siegel ist ¡n grünes Wachs gedrückt. b) Das Hohenfurter Conv entsiegel siehe bei CXL. c) Über
Ill
das Siegel des Abtes von Wilhering, hier in rothem Wachs, vergl. CИ. c. d) Das kleine Siegel Peter s von Rosenberg ist bei der folgenden Ur kunde beschrieben. e) Ebenso das Siegel Jodok's von Rosenberg. Letz tere drei Siegel in rothem Wachs, während das zweite in weisses Wachs gedruckt ist.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/c38179f4-e34c-4786-bcc8-d85a335c4d23/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success