Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XXXV. , S. 57
XXXV.
In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Ludomcus diuina largiente gratia rex. Liquido enim confidimus, si erga diuina mona- steria deo seruientibus aliquod solamen largituri sumus, nobis in perpetuum et ad stabilitatem regni nostri prodesse. Quapropter nouerit
48
omnium fídelium praesentium atque futurorum sollertia, qualiter qui dam Comes nomine Arbo et Engilmar Purchardi episcopi fassallus licentia eiusdem episcopi celsitudinem nostre dominationis humili ad- monitione flagitantes adierunt, ut quibusdam canonicis patauiensium et deo et sancto Stephano prothomartyri Christi die noctuque famu- lantibus quaedam ioca, quae antea unacum decimatione ab illius scdis rectoribus scilicet episcopis in beneficium habere noscuntur, in pro- prietatem concederemus. Nos uero ob amorem domiui nostri Jesu Christi et sancti Stephani licentia Purchardi eiusdem aecclesiae sedis episcopi concessimus supradictis Canonicis Patauiae loca unacum decimationibus cunctis ad illa loca iuste pertinentibus, quae ante in beneflcium habuerunt, hoc est inprimis Prama, deinde Gurtana, Lubihehinespach, Pollinga, Hohinhurd, Altheim, Ostarunaha In Matahgowe, Preterea etiam Chorpheim, Hohunstat et Scardinga cum omnibus ad iam nominata loca iuste et rationabiliter aspicienti- bus, terris cultis et incultis, campis, siluis, aquis aquarumue decur- sibus, mobilibus et immobilibus, quesitis et inquisitis, molendinis, piscationibus, uiis et inuiis, exitibus et regressibus, decimationibus totis intus et extra, prope aut longe, omnia ex integro supramemoratis canonicis ibidem deo et sancto Stephano militantibus in propriam potestatem perpetualiter donamus ita, ut nullus Successorum nostro- rum nec de Successoribus uidelicet episcopis supradictae Sedis ali- quid de eis rebus minuere aut distrahere audeat, quae pro remedio auimae uostrae ac genitoris auique nostri antenominatis Canonicis concessimus et iussimus exinde hoc nostrae auctoritatis praeceptnm conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut haec dominationis nostrae donatio ab omnibus fidelibus sanctae dei aecclesiae praesen tium atque futurorum (sic) uerius credatur et diligentius conseruetur, manu propria nostra subter eam confirmauimus et anuli nostri im- pressione sigillari iussimus.
Signum Ludowici (Monogramma) serenissimi regis.
Engilpero notarlas ad uicem Theotmari archicnpellani reco- gnoui et subscripsi. Data II. idus Augusti anno incarnationis domi- nicae DCCCCIII. Indictione VI. anno regni Ludowici serenissimi regis III. actum ad Otinga curie regia in dei nomine feliciter. Amen.
Hund, Metrop. I. (München) 352. (Regensburg) 234. — Lünig, Spicileg. eccles. II. 760. — Ilansiz, Germ. saer. I. 186. — Wiener Jahrbücher XL1V. Anzeigeblatt 10. — Mon. boic. XXXI. I. 169. Nr. 85. ex lib. cop.
49
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XXXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/07bf3c0e-4dc5-42ab-842c-1af9a6b0a2aa/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success