Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXI. , S. 280
CLXXXI.
des Klosters Reichersberg.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis eberhardus dei gratia babenbergensis episcopus secundus. Quamuis neque qui plantat neque qui rigat, est aliquid, sed qui incrementum dat deus, scientes tamen, quod unusquisque proprium mercedem aecipiet secundum suum labo- rem, notum fieri eunetis christi et ecclesie fidelibus cupimvs tam pre- sentibus quam futuris, qualiter dilectissimi domini fratris nostri uene- rabilis iuuauensis archiepiscopi Eberhardi, sed et dilecti filii nostri Gerhohi richerispergensis prepositi nec non eiusdem loci dilecte nobis congregacionis piis peticionibus annuentes ex consensu ecclesie nostrç tam ex clero quam ex ministerialibus fidelium fideli nostro Odoacri Marchioni de stira de quodam beneficio, quod a nobis babuit, cum iam dicta Richerespergensi ecclesia facere concambium
271
concessimus. Cupientes absque ecclesie nostrç detrimento prefate çcclesiç ex uicinitate prediorum in eius ius ex nostra dicione ceden- cium in pascuis, pratis aliisque utilitatibus plurima commoda pro- uenire nostrique ob hoc in eodem loco ad deum tam in uita quam in morte in bonum perpetuari memoriam. Itaque iam dicto odoacre uillam, que munster dicitur, cum uiculis eidem mile adiacentibus in manum nostram resignante ac restitutionem concambii de manu nostra in feudum recipiente de parte Richesperriensis (sic) ecclesie data sunt predia, que iuris eorum erant in uilla, que rospach dicitur, iuxta decursum fluuii, qui chalbaha nominatur, tres uidelicet curtes uilli- cales cum adiacentibus molendinis itemque manso eidem uille contiguo nec non et duabus partibus decimarum de tota uilla simul et ex uiculis quibusdam uille adiacentibus, insuper uero et alia predia in confinio lui fluminis taxatis redditibus agri culti circiter uiginti mansos ad racionem concambii. Hec itaque predia cum pratis, pascuis et siluis eisdem pertinentibus, Molendinis, piscationibus, aquis aquarumque decursibus, exitibus et redditibus nec non et omnis generis utilitati bus data sunt per manum chonradi de pilstaine juuauensis pariter et Richerespergensis ecclesiç aduocati atque in manum Iegatarii regingheri de rieden nobilis uiri ecclesie nostre confírmata sunt de iure predictarum ecclesiarum in ius ecclesiç nostre babenbergensis omnimodis transponenda. De parte uero nostre babenbergensis ecclesie data est uilla eidem Richerspergensi cenobio contigua, que Munster dicitur, cum adiacentibus sibi curtibus seu uiculis circa XX mansos agri culti castro simul, quod staine dicitur, cum agris adiacentibus et ripa ipsa, in qua situm est, quantum nos aMinuit, usque ad medium fluminis lui, duabus quoque partibus decimarum ex eadem uilla et viculis adiacentibus in racionem concambii deputatis. Hec itaque predia cum pratis, pascuis, siluis, piscationibus, Molendinis eisdem pertinentibus, cum aquis aquarumque decursibus, exitibus et Redditibus et omni utilitate quesita et inquirenda data sunt per manum domini nostri Regis Friderici ecclesiç nostre aduocati et per manum iam dicti Odoacri de stira ipsorum prediorum defensoris nostra con- cessione et presencia in manu (sic) comitis Pertoldi de anedechs de iure nostre babenbergensis ecclesie omnimodis transfundenda. Atque ut bee conmutationis donatio firma et inconuulsa in perpetuum per- mancat, sigilli nostri inpressione banc cartam inde conscriptam signari precepimus. Testes quoque iam dicte donationis per aurem attracti
272
sunt hii, Hanricus dux saxonie, Hainricus dux Karinthanus, Perih- toldus dux de Zaring, Waltherte s de mallentine, Odoacer marchio de styra, comes Ernes de Hohenburech, Rudbertus de Tivren, Amigo de aquilegia, Friderich de Wellenhaim. Interfuere etiam Peregrinus patriarcha aquilegensis, Illinus archiepiscopus Treue- rensis, Arnoldus archiepiscopus Coloniensis, Ortliebus Basiliensis episcopus, Herimannus constantiensis episcopus, Charadas Wor- matieusis episcopus, Ardido Chvmanus episcopus, Gerwigus con- cordiensis episcopus, Wigbaldus Corbacensis ac stabulensis abbas, Marcwardus Vuldensis abbas, Adalbertus prepositus aquensis, Otto comes palatinus de Witeliuespach et alii ex principibus quam plurimi.
Acta sunt hec in territorio Brixiense (sic) anno incarnationis domini M. C. LIV. Indictione II. XIII Kalendas decembris, regnante domino FrMerico Glorioso Romanorum augusto anno regni eius III.
Original auf Pergament mit einem aufgedruckten, zum Theile zerbröckelten Siegel. — Die voranstehende Urkunde wiederholte Bischof Eberhart 1169 wört lich mit einem Zusatze, welcher unter dem Jahre 1169 zu finden ist. — Hund— Gewold III. 162. — Chron. Reicherst). 191. — Mon. boic. III. 426.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/09009cbb-4c03-4102-94aa-bfc0176dafc9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success