Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXXVUI. , S. 356
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXXVUI. , S. 356


CCXXXVUI.
des Abbtes Ulrich III.
IN nomine Sanctœ et individuœ Trinitatis. Diepoldw Dei gratia Pataviensis Ecclesiœ Episcopus omnibus Christi tidelibus perpetuam in Domino salutem. Quoniam divinis et Apostolicis incitamur docu menti s Ecclesias Christi et congregationes pauperum ejus fovere, propagare et quantum possumus, rebus et Religione ampliare, studui- mus ex consilio Prœlatorum nostrorum tam Abbatum quam Prœposi- torum piœcipue chori et multorum spiritalium virorum, qui Dei nutu prasentes aderant, Abbatiam in Chremsmunstore, quœ ante tempora nostra valde desolata et destituta fuerat, et temporalium rerum sub sidio et Monastici ordinis institutione reformare et per religiosam personam Domini Udalrici Venerabilis Abbatis et dilecti nostri in pristinum statum per Dei misericordiam temptavimus restaurare. Prœ- fato namque Abbati canonice electo manus consecrationis imponentes et res Ecclesiœ nimis distractas ab antecessoribus suis vigilantiœ et sollicitudini ejus committentes hoc quoque precibus ejus, quibus illa
-
347
die nihil negare potuiimis, benigne concessimus, ut Ecclesiam suam Chirichperch totaliter juri et dispositioní ejus contraderemus ita vide licet, ut eadem Ecclesia per ipsum et successores ejus in omnibus divinis instituainr nec de cœtero opus habeat, ut de altaris investitura vel coram nobis vel successoribus nostris ulla de cœtero requisitio habeatur. Ne autem Ьœc traditio nostra ab aliquo successorum nostro- rum infringatur aut cassari ullatenus attemptetur, presentis paginœ privilegium sigillo nostro roboravimus et districto anathematis vinculo omnes prœvaricatores et contemptores hujus traditionis nostra; inno- damus, dilectores vero et conservatnres hujus actionis omnipotentis Dei gratia;' et divinœ protectioni committimus. Testes hujus actionis sunt hi: Fridericus Decanus, Jacobus Archidiaconus, Heinricus Scholasticus et Archidiaconus, Heinricus Prœpositus et Archidia- conus, Weinhardus, Reinpoto, Dietmarus, Albertus custos, Albertus Archidiaconus, Chunradus Abbas de Sitanstetten, Ulricus Abbas de Chremsmunster, Heimo Prœpositus S. Nicolai, Otto Archidiaconus, Ulricus Prœpositus de Ardaker, Willehalmus de Techendorf, Pur- chardus de Chumbe, Rugerus de Ahaim, Megengoz, Fridericus Plebanus, Wernherus, Selpkerus, Deginhardus Capellani, Gebhar- dus de Jugelbach, Engelbertus de Blanchenberch, Chunradus de Puchaim, Hadmarus de Ahausen, Engelbertus de Struben, Walchu- nus de Siehedorf, Chunradus de Winzer et alij quam plures. Acta sunt hœc anno dominicœ Incarnationis MCLXXIII. Indictione VI. data Pataviœ VII. Calend. Septemb. Regnante Domino nostro JESU Christo.
Original mit Siegel, im Archive zu Kremsmünster. — Rettenpacher, Anna les 162. — Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 44, Nro. 35. — Conf. Pach- mair, pag. 89. — Strasser, pag. 300. ;
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXXXVUI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/0bdc3340-2eee-4c3e-9ff2-739dc5b34159/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success