Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXCIV. , S. 299
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXCIV. , S. 299



CXCIV.
In nomine sanete et indiuidve trinitatis ego eberhardus dei gratia salzburgensis archiepiscopus gerlioho richerspergensi preposito salutem. Ea, que rationabiliter inter personas maxime ecclesiasticas
Urkundenbuch den Landes ob d. Knns. 19
290
aguntur, rationabiliter quoque confirmando sunt, ne litis occasio in- postervm dvm minvs putatur, suboriri ualeat. Notum igitur uniuersis christi fidelibus esse uolumus, qualiter decimas patelle in halla ex dominicalibus nostris Richerspergensi cenobio conlate, que decime a bone memorie Balderico abbate monesterii (sic) s. Petri requisite et optente sunt, rationabili reconpensatione redemimus, ut eadem patella nullas de cetero decimas persoluat, sed integra in usvm Richersper- gensis cenobii ad seruitivm fratrum ibi Deo militantivm nostra ponti- ficali donatione permaneat. Hec autem reconpensatio facta est de pre diis cuivsdem (sic)' heinrici hallensis ciuis, cuius cognomentvm ferro. Ut autem hec nostra reconpensatio cunctis retro temporibus stabilis et inconuulsa permaneat, hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione muniri iussimus.
Actum in civitate salzburgensi, XII kalendas Septembris, anno dominice incarnationis Millesimo С L. VIII indictione VII° Regnante domino Friderico Romanorum imperatore primo, anno regni eius VII, inperii uero 1ll1'°, nostri autem pontificatus anno XII feliciter Amen. Amen.
-J- Ego Eberhardes salzburgensis archiepiscopus S. S. (Mono- gramma) (Rene valete.)
.J- Ego Hugo prepositus S. S.
f Ego Heinricus decanus S. S.
f Ego Heinricm Salzburgensis abbas S. S.
f Ego Heinricus prior sancti petri S. S.
f Ego adalbertus houensis prepositus S. S,
f Ego Meginhardus capellanus et notarius S. S.
Original auf Pergament, dessen angehängtes Siegel verloren gegangen, im Archive des Kl. Reichersberg. — Hund—Gewold, III. 163. — Chron. Reichers berg. 196. — Mon. boic. III. 438.
cxcv.
1158. St. Florian. — Conrad, Bisehof von Passau, übergibt dem Props!e
Heinrich von St. Florian den Zehent zu Stalbach, welchen die Brüder
Rudiger und Borno von Holzhausen inne hatten.
Chovnradus caelesti gratia patauiensis episcopn s cunctis aeccle- sie sue christique fidelibus salutem in perpetuum. Si erga loca diui- nis mancipata seruitiis liberales fuerimus, pro eterna saluatione pro- merenda profuturum nobis hoc credimus. Cum itaque Rudegerus et Porno frater suus de holzhnsen ecclesie nostre ministeriales quoddam
291
haberent predecessorum nostrorum pontificum et nostra conces sions benefieium in pago stadele hinc inde per loca ex quarundam parte decimarnm, egit et peregit hoc cum ipsis illius temporis vene- rabilis prepositus sancti Floriani domnus Heinricus peticionibus et rebus suis interuenientibus, quod ipsi cedere de suo iure uolentes decimationes illas omni decisa in futurum contentione in manus nostras sine malo ingenio resignarent et easdem gratia et concessione nostra in usus fratrum beati Floriani deuenire et transfundi postularent. Nos itaque amore loci, quem una cum antecessoribus nostris episcopis uouere, ampliare et promouere libenter intendimus, peticionibus eorum non segniter aquieuimus et reecptam ab eis dietam modo beneficii sui portionem pro eterna remuneratione religiosis saneti Floriani canoni- cis in stipendii sui supplementum super addidimus. Quod quia fauore omnium nostrorum, qui aderant, fidelium nec non adtestatione atque presentia quorumdam fratrum nostrorum de choro patauiensis ecclesie celebriter factum est, necessarîum uidebatur scripto pariter et sigillo nostro peractionem illam corroborare, ne uel obliuio uel aliqua homi- num contraditio (sic) ualeat ullatenus aut modernis aut futuris tem- poribus eam labefactare. Acta sunt hec in domo Sancti Floriani anno post incarnationem dominicam MCLVIII. indictionc VI. Anno uero episcopatus nostri XI. bulla sigilli nos tri infra, skill i euidens est, ad maiorem certitudinem presenti pagine aflixa. Testes sunt et cognitores rei de choro patauiensi: Rovdbertus decames, Heinricus scolasticus, Jacobus diaconus, Otto capellanus et cognatus episcopi, Cazelinus laureacensis plebezanus. Ex nobilibus uero: Gebhardus comes de uiehtenstaen, Heinrich et frater eius Gebhardus de iubel- bach. Ex ministerialibus autem ecclesie: Engilbertus de struben, Waltherus de glanech, Ovdalricus et frater eius Sibot, Adalbertus episcopi camararius, Walchun iudex, Rudolf de perchaim ceterique.
Original mit wohlerhaltenem aufgedruckten Siegel im Archive des Klosters St. Florian. - St'llz, Gesch. v. St. Florian, 262.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CXCIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/12146db5-d386-45ad-a22f-73310ee79828/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success