Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXLVI. , S. 365
CCXLVI.
Zehente zu Puten und Bramberg, mit Ausnahme der kanonischen Portion
für die Pfarren dieser Orte, dem Kloster-gehören.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis chunradus dei gratia salzburgensis çcclesie archiepiscopus apostolice sedis Iegatus. Cum uniuersis deo famulantibus in suis peticionibus benignum prebere de- beamus assensum, his profecto, qui temporalibus rebus abrenuntiantes apostolicç conuersationis normam assumpscrunt, ampliori beniuolentiç affectu nos fouere conuenit et honorare. Hinc est, quod ad imitationem uenerandç memoriç predecessorum aostrorum chuñradi senioris et domini Eberhardi archiepiscoporum pauperibus christi relligiosis scilicet uiris richerspergensis ecclesie fratribus in suis postulationi- bus sanete conuersationi debitum prestantes assensum ea, que ex liberalitate predictorum decessorum nostrorum eis collata sunt, nos quoque auetoritate, qua fungimur, ipsis concedimus, quo oportunius rachelis frui ualeant officio. Inter ea uero, que a predecessoribus nostris eis collata sunt, hec specialibus uocabulis exprimenda duximus : In parrochia putina omnes decimas excepta canonica portione plebani, quam eidem plebano indiminutam uolumus in perpetuum permanere, exceptis decimis uinearum in eadem parrochia positarum. Totam quo que decimam parrochie pramberc tam de uineis quam de agris uel de aliis rebus iure nobis persoluendam excepta canonica portione sacerdotum illic perpetuo constituendorum. Et quia eadem.parrochia de adiacenti silua putinensi prestante domino ampliari (potest) a loco, qui dicitur putinoe usque ad terminos ungarorum et usque ad mon- tem hartperc in predio comitis ekeberti crescentibus ibidem noualibus hoc statuimus et stabiliter in posterum conseruari uolumus, ut omnia noualia, que in prefata silua intra terminos presignatos exquisita uel exquirenda parrochie pramberc continuabuntur uel in panoehias nouas formabuntur, in eadem constitutione permaneant ita uidelicet, ut exceptis debitis portionibus sacerdotis plebani decime omnes uinea rum , frugum et animalium persoluantur ad predietam ecclesiam cum integra iusticia nostro iuri debita et ad nostram dispensationem per tinente secundum scita canonum, quibus monemur curam habere pauperum. Vt autem hec nostre dispensationis pia constitutio nulla
23 *
356
/de
ad\
( '°
ua i
\ m
e 1
impietatis machinationc uioletur, sed in perpetuum firmiter conseruetur, sigillo nostro hane paginam conmunitam roboramus. Si quis igitur contra eam agens temere tercio conmonitus non resipuerit, ira dei maneat super ipsum in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat per penitentiam, sine qua si defunct us fuerit, de perpetra ta iniquitate se rcum cognoscat in tremendo examine iudicis cuneta cernentis.
(deus adjuva me).
Ego Chunradus sanete salzburgensis ecclesiç humilis Minister, sabinensis episcopus et apostolice sedis legatus S. S. Ego Henricus salzburgensis monasterii sancti petri abbas S. S. Ego Johannes Garzensis prepositus S. S. Ego Meingotus prepositus pounburgen- sis S. S. Ego Fridericus decanus maioris ecclesie salzburgensis S. S. Ego Rudolfus chiemensis prepositus S. S. Ego Wernherus secowen- sis prepositus S. S. ego menhardus S. S. Ego Adlbertus custos et canonicus salzburgensis S. S. Ego Heinricus presbiter et canonicus sahburgensis S. S. Ego perhtoldus diaconus et canonicus sahbur gensis S. S. Ego Ludewicus presbiter et canonicus salzburgensis S. S. Acta sunt bec multis coram astantibus nobilibus, Iaicis et ministeriali- bus, quorum nomina ex parte subnotauimus : Otto iunior palatinus et frater eins Fridericus, Chunradus comes de pilstein, Walchunus de stein, Wilhelmus de wageneberge, Sturchandus de merre, Liu- poldus de walde. Ego lïudegerus protbonotarius curie sahburgensis Anno ab incarnatione domini M. C. LXXVHII. iii i Idus February ex mandato domini Chunradi archiepiscopi sahpurgensis apostolice sedis legati banc paginam conscripsi.
Original mit Sicgclrest, im Archive zu Reichersberg. — Mon. boic. III. 477.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXLVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/1a3b9438-15bc-4937-98a5-4bc78c88d251/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success