Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXV. , S. 399
CCLXV.
IN nomine Sanctœ et Individuœ Trinitatis. Fridericus Romano rum Imperator Augustus. Aequitas rationis et censura Justiciœ Maie statem nostram ammonent et invitant, ut ad Munimen et protectionem Ecclesiarum Dei, quibus ordinatione Divina prodesse tenemur et adesse, solatium gratiœ nostra? clementer extendamus, specialiter autem ad illas, a quibus orationum suffragia et spem salutis nostrœ gaudemus in Christo Jesu suscipere. Hujusmodi namque affectuoso pietatis opere sic per bona temporalia transire speramus, ut eo pro- pitiante, qui dat salutem Regibus, œternam beatitudinem consequi mereamür.
Ea propter cognoscant universi Romani. Imperii fideles prasentes et futuri, quod nos intuitu Divinœ remunerationis et nostra omnium- que Parentum nostrorum salute nec non et respectu Religionis ac obtentu partieipationis bonorum operum et orationum Agmundensis Congregationis eandem Admontensem Ecclesiam, Abbatem, Monachos et fratres ibidem Deo servientes, familiam et omnia bona prœdicto Monasterio pertinentia sive a fundatore Gebhardo Salzburgense Archiepiscopo et ejus successoribus sive ab aliis fidelibus tradita seu fratrum Labore et industria rationabiliter conquisita, sicut in privilegio piœ recordationis Chunradi senioris et aliorum Successorum ejus suis distineta censentur Vocabulis, Videlicet hœc:
Ex dono bonœ memoriœ Gebhardi Salzpurgensis Archiepiscopi fündatoris ejusdem Cœnobii in valle Admontensi fundum Ecclesiœ S. Blasii et quœcumque Hemma Comitissa ibi habuit; Patella m salis in vicinia Monasterii apud Halle et maximam partem adjacentis nemo- ris. Ex dono successorum ejus Tiemonis et Chunradi et Ebirhardi Archiepiseoporum Curtem ex altera parte alvei, qui dicitur Admunt, et
390
reliquum nemoris et prœconium ultra flovium Anesis; Patellas et salinas apud Halle cum Augia, quœ adjacet flumini prœdicto, et fore- stum omne ad Wenge pertinens cum Novalibus, Curtes Rudindorf, Kriezzovve, Pleberch, Arnich, Rute, Chrumpovve, Jonspach et quœ dederunt prœdicti Episcopi in varus usibus alpium et montium, ubi sal coquitur et ferrum foditur, cum agris, silvis, pratis, aquis aqua- rumque decursibus a rivulo Zedlize usque Froduize et a Lusah usque Slayph cum piscationibus et Venationibus in prœdictis terminis et apud S. Gallum Novalibus et omnibus Justitiis suis. In eadem Valle sua et in Nemoribus seu montanis eorum tam remotis quam prope positis sive in Karinthia seu Marchia vel in omnibus prœdiis suis, ubicumque venœ salis seu argenti vel ferri aut cujuslibet generis Metalli fodinœ reperiri poterunt.
Ex Dono quoque Chunradi prími Domum Hospitalem Friesach cum prœdiis et omni Jure suo. Ex Dono Nobilium quorundam Rein- heri videlicet et Petrissœ etaliorum consanguineorumLittfoWi.466a/t8 AdmuntensisAWodin Touernich elChirchaim cum omnibuspertinentiis suis; Prœdium ad Segeriz, prœdiumad Cholmunz, in Gnessovv et Purch- stall, prœdium in Tobilarn et Micheldorf. Ex Dono Chunradi secundi Archiepiscopi prœdium Rapotindorf et Guetinbrtuinen et Aichen et alus possessionibus Machthildis matronœ. Ex Dono Gebehardi Archi episcopi prœdium Zezzen et Altenhoven et Lelin, Prœdium ad Pis- vvich et in Zozzin. Ex Dono Marchionis Otakari et ejus filii Oda. Ducis alpem Schoverin ad idem prœdium pertinentem, Quicquid apud Grazlup et Pals habent. Ex Dono Gebhardi prœdium Tiufenpaeh et Aichdorf, Praitenvvrt cum omnibus pertinentiis eorum; Quicquid apud Gurzeim et Wenge et in Thauro monte habent et Triebin cum omnibus pertinentiis suis, prœdia ad Duas Griezin et Dietmarsdorf, Perndorf, Siginsdorf, Stade, Strechovve, Pultel cum omnibus perti nentiis suis.
Ex Dono Chunradi primi Archiepiscopi prœdium Jeringe infe- rius, ex Dono Gebehardi Jeringe superius cum omnibus appendiciis eorum. Ex Dono Chunradi et Ebirhardi Archiepiscoporum prœdium Gotefridi Mukkinnovve cum omni Jure sno. Prœdium Gazzovve et Velkis cum adjacentibus prœdiis, prœdium Averam et Culme, prœdium Lazlavvsdorf, Silvam, quam dedit Otaker Dux inter Losniz et Gam- niz, prœdium Strazganch, quod fuit Guntheri Marchionis et Conradi t'omit is de Pilstein et Stubenich et Fustriz cum omnibus pertinentiis
391
suis et cunctis, quœ in Marchia habent, prœdiis; Prœdium Ratelach, quod fuit Comitum Weriandi et Pernhardi; Quicquid habent Lufniz, Waltinpach, Chômer et Mutarn.
Ex Dono Nobilium Treboch et Tunevviz, quinque Curtes ad pontem S. Stephani cum molindino; Quicquid apud sanctum Bene- dictum et Puech et Lobnick et Chrotendorf et Chrovvath et juxta Muram fluvium et Liesnich et apud Lungovve et Chats prœdiorum habent. Ex dono Nobilium prœdia Mitterndorf et Pirchenvvanch et Selsniz. Ex dono Ebirhardi Archiepiscopi duos mansus in villa Te- chanschirchen. Ex dono Nobilium quœcumque apud Wurvilach, Potsach, Gomvaren, Pfafstete, Modelansdorf et Aichove et Volin- dorf possident. Ex dono Wielandi et uxoris suœ Jutœ prœdium Chromat et Vurvelath et Gwmpoldischirchen, vineam ex dono Geb- hardi Rust, Arnisdorf, Welmnich, Winden cum appenditiis eorum. Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen apud Prunnen, quicquid Fridericus advocatus apud Lnthinove, quidquid Gotefridus de Weterfeld eis dederunt.
Ex dono Nobilium vineta apud Chrcmise cum molendino et quœ- cumque inibi et apud Pielach et ubicumque in Austria apud Ens et Ulspuch, Prœdium apud minus Halle, quod Ducis nuncupatur, quœ- cumque circa Housrukk et circa Wels possident, Apud Tresvviz et Luezen prœdia. Ex dono nobilium prœdia Haginperg, Wizzenbach^ Obilarn, Gundakeringen, Slabenich. Ex dono Archiepiscoporum Sundermaningen, Peukkarn, Irintal, Tutisinpach, Aich, Winch- laren, Eberhartingen, Hovemarn, quod emerunt; Prœdium apud Hus superius et inferius, Inensvvalde et Rastat, Schratengastei, Uricenvvalde, Pongovve, Prœdia cum novalibus usque Horginprukke, prœdium Mitternhove, Wenge, Elmovve a Gebbardo Archiepiscopo Salzpurch, Hyrshalm cum appenditiis eorum. In villa Baierhalle quœcumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel con cambio acquisierunt. Ex dono nobilium quidquid apud Pergen, Imber- heim, Hatiprechtisprunnen, Hasilbach, Surloch, Hesilvvanch, VVil- pach, VVetilchaim, Uralsdorf, Cramperch et quœcumque in Bavaria habent, prœdium Elsindorf, quod fuit Ulrici et Pernhardi et omnia, quœ ibidem emerunt.
Hœc ergo omnia, quœ Admontensis Ecclesia in prœtaxatis locis et aliis similiter legitime possidet et quœcumque ei pertinent in terris, agris, vineis (aquis) aquarumque decursibus, silvis, pratis, pascuis,
392
-
locis cultis et incultis, infra terram et supra terram et ea, quœcumque post indulta eis privilegia vel ante eorum collationem justo adoptionis titulo dinoscuntur possedisse vel prœstante Domino imposterum juste sunt adepturi, sub alis et aquilis Imperatoriœ Majestatis conservanda suscepimus et defensanda constituentes vel debita usuum integritate possideant, quœ de Regalibus Imperii a Salzburgensi Ecclesia nomine Elemosynœ susceperunt et possidere dinoscuntur.
Ad augmentum quoque Imperialis gratiœ clementer eis indulge- mus et confirmamus, ut in sœcularibus judiciis per omnem vallem ipsorum nullius advocatorum vel aliorum judicum quippiam sibi juris vendicet, sed Abbatem et fratres ejus, sicut hactenus habuerunt, libere respiciant, Insuper adjicientes Imperialis edicti vigore, ut quemadmo- dum Gebhardn s Comes de Purchousen advocatus quondam monasterii et successor ejus Patruus noster Dux Austria* Hainricus advocatiam ejusdem Monasterii habuisse dinoscuntur et sicut idem Dux Hainricus et filius ejus Dux Liutpoldus privilegiis suis eidem confirmaverunt Ecclesiœ, ita irrefragabiliter observetur, scilicet quod nec ipsi advo cat i nec fideles eorum placita, bannos, modios vel pecudes a fratribus ipsis vel hominibus eorum exigant; Insuper ut nec ipsis advocatis nec aliis potestatibus licent de advocatia bonorum ejusdem Ecclesiœ quempiam inbeneficiare, sed fideles et amicos suos dilectionis tantum intuitu tutores ac defensores monasterii instituat. Idipsum quoque in tota terra Ducis Stirensis consanguinei nostri et in Karintbia perpetim observandum statuimus.
De libero quoque per omnem terram Ducis Styrensis transitu et teloneo ab eis non exigendo, sicut ipse Dux Otaher et pater ejus fratribus jam dictœ indulserunt Ecclesiœ, et nos indulgemus et con firmamus statuentes et Imperiali auctoritate sancientes, ut nulla omnino persona humilis vel alta, secularis seu ecclesiastica hanc auctoritatis nostrœ paginam aliquibus damnis injuriarum seu calumniis audeat attentare. Quod qui fecerit, Majestatis reus quinquaginta Libras auri puri pro poena componat, dimidium fisco Imperialis Camerœ et reli- quum injuriam patienti Ecclesiœ. Huius rei testes sunt Chunradus Moguntinus Archiepiscopus, Philippus Coloniensis Archiepiscopus, Hermannus Monasteriensis Episcopus, Martinus Misnensis Episco pus, Chunradus Lubicensis Electus, Liupoldus Dux Austriœ, Fri- dericus Dux Sueviœ, Ludvvicus Comes de Spizimberch, Engilbertus Comes de Gurtze, Heinricus Comes de Vietse, Otto de Lenginbach,
393
Herkimbertus de Haginovve, Khrafto de Emizinisbach, Engilscalcus de Ura, Lutvvinus de Sunninberch, Ulricus de Stovviz, Heinricus de Dunkinstein et alii quam plures.
Sigillum Friderici Romanorum Imperatoris Invictissimi.
Ego Gotefridus Imperialis aulœ Cancellarius vice Chunradi Mo- guntinœ sedis Arcln'episcopi et Germaniœ Archicancellarii recognovi.
Acta sunt hœc anno Dominieœ Incarnationis MCLXXXIIII. Indi- ctione II. Regnante Domino Friderico Romanorum Imperatore Glorio- sissimo, Anno Regni ejus XXXIIII. Imperii vero XXX. feliciter. Amen. Datum apud Moguntiam.
Ludewig, Reliquie Mscpptt. IV. 170. — Pez, Thesaur. Tom. III. Ps. III. pag. 676.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCLXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/1b8a1dd7-f8f0-4d36-a6de-a379a70c5669/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success