Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXLV. , S. 363
CCXLV.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus saneti amen. Otto secundus diuina fauente clementia Babenbergensis Episcopus Omnibus Christi fidelibus salutem inperpetuum. Quia spe- ramus in domino, quod bona, que temporaliter seminamus, infuturum eternaliter metamus, ipsa spes nos incitat uehementer, quod omnivm Ecclesiarum utilitatibus et conmoditatibus intendamus, earum tamen precipue Ecclesiarum, quibus ratione specialis familiaritatis tenemur maiori diligentia prouidere. Vnde notum facimus vniuersis christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod Arnhalmus ivnior de Wolkenstorf pro remedio anime sue et karissime filie sue Jvtte vxore videlicet Eberhardi nobilis de Altenhouen apud Monasterium Glv- nich sepulte possessiones in Chrebzbach circa Hacimperge sitas, in quibus octo viri habuerunt residentiam, Tria scilicet in Chrebzsbach, Duo in durrenperge, vnum in Zaun, Duo in Tal, Quas dictus Arnhalmus cum suis progenitoribus longeua quiete possederat ab Ecclesia babenbergensi, ivre pheodali ad manus nostras sub tali con dicione resignauit, vt ipsas Glunicensi Monasterio legitima donatione et confirmatione traderemus, quod bona et fauorabili uoluntate feci- mus. Nam cum ad idem Monasterium Glunick In festo Sancti Georgij Martyris uenissemus et ibi a Venerabili et Dilecto nobis Domino Marquante Abbate et fratribus eiusdem Monasterii deuote suscepti et humane tractati fuissemus, dictas possessiones in Chrebzsbach circa Hacimperge sitas ad altare Beati Andree Apostoli tradidimus presente sepedicto Arnhalmo de Volkenstorf Fratribusque in eodem Monasterio domino seruientibus libere et quiete deinceps perpetuo possidendas.
Preterea quecunque dona, quascunque possessiones, Decimas, predia, Jura, Libertates, Promotiones a reuerendo patre predecessore nostro Sancto Ottone et alus antecessoribus nostris ex antique datas Monasterio Glunicensi, De quibus tamen aliquas In hofmarchya nostra Hag sitas nominatim duximus exprimendas, Scilicet in Chepeldorf Tria predia, in Richinsdorf Sex, in Windischdorf Quinque, in
Urkundenbuch des Landes ob d. Enns. 23
354
Werchkadem et an dem Graben Duo, in Tehendorf et in Straze Duo, in Reut Tria, in Silbermvl vnum, an dem Maeierhof Duo, in Chirchwege et in Zrgessode Duo, Duas curias, vna» in Zucha, alteram in Hêslêten prope dictum Monasterium Glunic . et Quatuor- decim domorum Decimationes auctoritate nostra liben* et potestatiua manv de consilio Canonicorum ac Ministerialium Ecclesie nostre Monasterio Glunicensi confirmamus. In testimonium etiam et robur quorumlibet predictorum appendimus sigillum nostrum huic scripto. Omnem hominem, qui illud infringere aut violare temptauerit, Auctoritate omnipotentis dei Eterne maledictioni subicimus et per petuo anathemate innodamus, si semel aut bis conmonitus emendare noluerit. Testibus quoque, quj buic traditioni et confirmationi intererant, subnotatis: Haeinricus maior prepositus, Purchardus Decanus, Tyemo prepositus Sancti Stephani, Vlricus Archy- dyaconus, Eberhardus Cantor Canonici Ecclesie babenbergensis ; Chvnradus Abbas Gerstensis, Dilectus consanguineus ?ioster Berhtoldus Dux Meranie, Eberhardus de Wolfsperch, Vlricus de Wichsenvelt, Adelrammus de Kambe, Arnoldus de Kamere, Haertwicus, Waltherus, Adelramus fratres de Traeisme, Adel rammus de Ma, Arnhalmus de Wolkensdorf, Haertwicus Rehaeim, Gvndacher et filius eius Gendacher, Engelsalch, Sigehart, Laentfrit fratres de Egelbach, Otto, Walchvn fratres de Mach lande, Walchvn, Chvnrad fratres de Svnelbvrch, Wernhardus de Stadel, Otto de haselbach, Haeinricus Pincerna, Hermannus Dapifer, Gotewoldus, Gozwinus officials nostri, Pilgrimus de Wi- senbach, Erchenpoldus et filius eius Erchenpoldus de Hagewalde, Gotfridus, Starchandus, Rvdigerus, Otto, Haeinricus, Hvgo de Hag cum multa nostra familia et aliis quam pluribus. Acta sunt hec apud Monasterium Glnnich oetauo Kalendas Mai, Pontificatus nostri Anno secundo, Anno Dominice InCarnationis Millesimo Centesimo Septua gesimo Oetauo, Regnante domino nostro iesu christo in eternum feli citer Amen.
Original mit Siegel, im Archive ru Gleink. — Kun, Beiträge III. 316. — Hormayr, Werke III. 423.
355
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXLV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/2a18d896-1f44-4b0a-9873-32a33f5564a6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success