Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXIV. , S. 257
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXIV. , S. 257



CLXIV.
In nomine dei omnipotentis. Ego Otto de Machlannd Nobiliter natus graui egritudine oppressus Volo pro anima mea dispensare pre sente fratre meo Walchuno atque fidelibus meis Chunrado, Herwico, Berno, nullo michi contradicendo vel resistendo, Trado igitur et jubeo, vt dentur omnia mobilia mea Abbati de Bongartenberge, qui presens est, inter vtraque cenobia diuidenda scilicet Sanete Marie de Pawmgartenperg Et Sancti Johannis de Sabenich Sub ea tamen caucione, vt, si episcopus Patauiensis aliquid eorum dempserit, que a suo predecessore concessa sunt ecclesie Sancti Johannis et Sigillo conmunita ipsius, omnia tam predia quam mobilia pertineant ad (Iomum sanete Marie de pangartenperg. Rogo eciam te frater, vt memor fra- terne fidei atque dileccionis ob salutem animarum nostrarum nostro- rumque parentum predia, que a me assignata vel data sunt Ecclesie Sancti Johannis, Si episcopus, sicut iam dixi, aliquid abstulerit eorum, que per antecessorem suum eidem ecclesie collata sunt, tua delega- cione ad ecclesiam Sanete Marie pawmgartenperg transferre non differas et defensionem obtineas. Dispositis tandem pro anima mca tam predijs quam mobilibus meis duobus iam dictis claustris sub pre- missa condicione Presente fratre meo Walcono, cum essem apud Kremese, Renuncio hodie omnibus proprietatibus atque vxori mec, ipsa annuente atque consenciente, victurus abhinc secundum jussio- nem Abbatis, qui adest. Nunc igitur ego Otto conmitto animam meam omnipotent i deo, et insero manus meas vestris manibus conmittens me vobis mittoque gladium meum per Vos offerendum deo et Sanete Marie cum reliquis armis meis ab isto loco, qui dicitur Griffenstain, Acta sunt autem hec Anno ab incarnacione domini M. С XLjX*).
Nota quatuor fuisse fratres Walchunum fundatorem ecclesie Sancti Andree circàTraysmam habentem Comiciam in Lengenpach.
Hertwidum habentem Comiciam jn Spilberch fundatorem eccle sie Wilhering, latine hilaria.
•) Bis hieher abgedruckt bei Kurz, Beiträge III. 358.
248
Altramum habentem Comiciam starhenberckh aliaque multa terrarum spacia fundatorem ecclesie Secouiensis.
Ottonem, qui ultimus fuit, habentem comiciam Weiten et Rech- perg, qui multis bonis ditauit Ecclesiam Sancti Andree eamque liber- tati sertis apostolice cum multis nobilibus sub vno aureo Bisancio quoque omni anno prepositus seruiret, contradidit multisque bonis Ecclesiam Neuburgensem, Gottwicensem, Walthansiensem ditauit, vbi eciam fundator fuit, Et in Pawngartenperg; quumque priuilegiate nomine a sede apostolica, ab imperio et a Regno hunc titulum habue- runt Iiberi et nobiles aduocati, quod hij fundatores a Mari usque ad mare fuerunt aduocati omnium Ecclesiarum kathedralium, vt in Chro- nicis legitur.
Hec nostri fossa Fundatoris tenet ossa, Cum quo protector noster iacet, his pete lector, Qui presto fueris requiem, si nomina queris, Dictus erat Walther prior, Otto nobilis alter, Tertius Alramns celitus Vernans, quasi Ramus Olim famosus, diues, celebris atquc gencrosus: Nunc cinis atque lutum nature dando tributum, Sordeo, quo pcrgo, perges et tu, precor ergo, Me prece soleris, ut, cum morieris, simul eris Non in lugendo inde forte sed in meriendo Ordine tu jubaris, diuino lumine fruaris.
Isti versus habentur Scripti in Monasterio Sancti Andree in choro juxta Traysmam fundatum.
N. Ottonis vxor*) fundauit Monasterium Monialium Erlacioster dictum prope oppidum Enns situm, in quo, ut fertur, Sepulta iacet, sed similior veri relatum est, quod in Pruckh sepulta sit.
Arma Monastery Pawngartenperg sunt arma superioris austrie, Aquila aurei coloris in nigro campo, quatuor tractus duo Albi et duo Rubri.
M. C. preteritis XL septem simul
Ottonis Poinilis domus hec in honbre
Est cura grata proprijs bonis fabricata. - -
Ad Montern Pomerij proprie Pawngartenperg Monasterium Cisterciensis Ordinis, ibi fluit nardus proprie dicte Nern.
*) Am Rande: Geutta vior Ottonis.
,
249
Siluia domus Monasterium Canonicorum regularium, ibi fluit Seminosa proprié dicte Serming, que fluit jn Sermingstain, postea duplex Ischper superior et inferior diuidens Austriam a terra Ane si in vno latere Et Anosus fluuius ab alio latere diuidit austriam a terra
Anasi.
Austria superior floriani Sangwine felix
Et ciuitas Anasum hie semper Ymagine gaude.
Aus einem Copialbuche des Kl. Baumgartenbèrg v. J. 1511.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/2df1a795-c783-4d57-8121-45b45a9cfca1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success