Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXXIX. , S. 357
CCXXXIX.
IN nomine Sanctœ et individuœ Trinitatis, Patris et Filij et Spi ritus Sancti. Heinricus Dei gratia Dux Wawariœ et Saxoniœ. Exemplaris nobis forma ab antecessoribus generis nostri relinquitur, ut devoti Domino Deo simus et Ecclesijs Dei, ubi possumus, prompte semper assistamus auxilio. Ea propter decens est, quatenus sequaci pede diligenter corum innitamur vestigio doctrinali observantia et
348
quicquid illi statuerunt, a quibus originem sanguinis traximus, in conferencio aliqua bona sua rationabiliter alicui Ecclesiœ pro remedio animarum suarum, ut illud ratum habeamus. Notum igitur esse volu- iuus modernis et post futuris, quomodo bona il I ¡us Ecclesiœ, quœ dicitur in vulgari sermone Chremesmunstur, contermina sunt bonis antecessorum nostrorum sita a flumine, qui dicitur Horenbach, seor- sum usque in Chremisam, Et illa sœpedicti antecessores nostri libera donatione prœnominatœ Ecclesiœ contulerunt et nolumus statuta illo- rum trahere in irritum sed potius privilegij nostri auctoritate coad- h'rmare. Bona inquam illa, sicut jam dictum est, sita a flumine Horen- pacb seorsum usque in Cremisam, quœ fuerunt antecessorum nostrorum videlicet parentum nostrorum, hujus privilcgij nostri titulo stabilita facimus Ecclesiœ jam totiens nominatœ, ut, sicut ipsi parentes nostri scilicet in liberam possessionem illi dederunt Ecclesiœ, ita et nos jus possidendi perpetuo tradimus tempore. Similiter de manso illo, quod vulgo dicitur Hoba in Halle, quem avus nosier Dux Welß beatœ memoriœ eidem Ecclesiœ scilicet Chremesmunstur dedit, ratnm per- manere volumus et inconfulsum. Quemdam alium etiam mansum habet eadem Ecclesia jam antea pluries nominata in monte vicino, qui fuit restauratus alterius mansi concambio, quem pius pater noster Diu- Henricus Ecclesiœ illi dederat, et volumufc etiam, ut ille mansus, quem habet Ecclesia per concambium loco illius mansi, quem pius pater noster Ecclesiœ contulerat, immutabiliter permaneat. Vt autem hœc stabili durent permanentia et ne aliquis posterorum hœc bona Ecclesiœ possit avellere, jussimus sigillum nostrum paginœ huic assigillari loco perpetui testimony. Et eccc nomina personarum, quœ prœsentes erant, ubi hœc fecimus: Dominus Tietbaldus Pataviensis Episcopus, Abbas Sifridus de Alderspach, Abbas Fridericus de Aspach Et Capellani nostri Dominus David sacerdos et Gerhardus Notarius et Domi nus Chunradus Suevus, Marchio Bertholdus de Istria, Junior Burgravius Heinricus, Comes Rapoto de Ortenberch, Sifridus Comes de Bilstein et frater suns Comes Chunradus, Comes L iи ¡hi hl'us de Plcij et frater suus Comes Heinricus, Heinricus de Stouph, Jordanus dapifer et frater suus Jusarius, Otto de Ror, Warmundus de Lcwenstain, Gundakerus de Styria, Fridericus de Brunnowe, Poppo et fratres sui Otto et Engelschalcus de Urach, Albertus Of'ficialis de Purestat, Ugo de Lonstorph et alij quam plures. Acta sunt hœc anno Dominicœ incarnationis MCLXXIV.
v
349
Indictione VII. data in curia Hering XV. KaI. Octob. per manum Gerhardt notarij.
Original mit Siegel, im Archive zu Kremsmünster. — Rettenpachcr Anna les, pag. 163. — Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 46, Nro. 36.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/360e39e9-d905-4d2d-9f6a-46c472a331f7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success