Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. LXXXIII. , S. 129
LXXXIII.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Adalbero Dei Gratia Wirzburgensis episcopus notum esse uolo omnibus christi fidelibus, qualiter parentes mei ob salutem animarum suarum in Loco Lambach dicto congregationem instituerunt clericorum et qualiter
*) Oder Arcbjdiaconi, was sich nicht unterscheiden lässt.
120
heres eorum factus licentia domini apostolici papç Gregorii, qui et Hiltiprandus, pro hac in eodem loco congregationem substitui mona- chorum consensu et consilio parrochiani episcopi Patauiensis scilicet Altmanni. Et quoniam conmunis uita monachorum plvs indiget quam secularium conuentus clericorum, ad suplementum eorum ex nostro adauxi fisco ПИ r uidelicet siluas, Quarum due iuxta Trvnam in parte aquilonari sunt site una mercato Wels inferior alia superior. Inferioris uero hardis nemorarius erat Enzo, superioris autem hardis nemora- rius erat Engizo. Ex altera autem parte eiusdem fluminis Trune contra meridiem due silue una ad Buchenloch, cuius nemorarius Bere erat, altera ad Eiterwalt, cuius nemorarius Ello erat. In his ergo siluis solus abbas absque ulla contradictione pro suo libitu habet po- testatem euellendi, domos edificandi, plantandi, molendinos faciendi, uenandi, insuper quidquid ad utilitatem fratrum iiide potuerit excogi tan. Addidi insuper quantum mihi predii de patruo meo Arbone ad Zuisil contigit et uicinum mercatum ad Wels duoque mercata in frau da, unum ad Onoldesbach, ad Geroldeshouen alterum cum omni utilitate ad ipsa pertinente et parrochiam, que dicitur Tûtensteten. Hec omnia Ekkeberto uenerabili abbati conmisi eo, quo ego hec iure habui, monasteriique curam potestatiue haberi feci. Huius rei testes sunt Eberhardus comes, Marchwardus, Gerungus, Ebo, Heinricus, Zeizolf, Arbo, Porn Itemque Porn, Nendingus, Archo, herrandus, Pentto, Wermut, Arbo, Erchenbertus, Adalrammvs, Altmaanus, Adelbertus. Actum est Ratispone anno M.l.vi. Indictione VIIlI. Epi- scopatus autem domni Adalberonis XII. Deinde post aliquantum tem- poris abbatis Ekkeberti coactus piis petitionibus ab hoc onere sibi imposito eum absolui, sed ex suis ille unum fratrem nomine Bece- mannum in hoc abbatie onvs elegit. Hunc quoque pergens mecum illuc adduxi eandemque rem, qualiter antecessori suo conmissa erat, con misi. Cum autem hoc ipsum monasterium instauratum a supra dicto Altmanno et a me pariter dedicaretur anno dominice Incarnationis M.lxxx.viiii. Indictione XII. Epacta VI. Concurrente VI. XVIII. Ka- lendas Octobris, Anno ordinationis domni Altmanni XX?V meique XI? y? iterum et tercio hçc, que prius feci, renouaui tradens tunc ad altare sanete Marie et s. Kyliani unam stabulariam curtem ad dotem simul cum his omnibus, que a me uel a parentibus meis ante ad illud tradita fuerant. Hçc episcopali banno atque huiusmodi anathemate ambo episcopi confirmauimus, ut, siquis hanc traditionem destruere
121
presumpserit, ligatis manibus et pedibus mittatur in tenebras exterio res, ibi erit fletus et stridor dentium.
Pez, Script, rer. Austr. II. 12. — Hier aus einem Cod. Msc. perg. sec. XIII, im Archive des Klosters Lambach.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) LXXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/39f0eb83-56a5-4414-898f-56286ad94567/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success