useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CLXXXVIII.
Signature:  CLXXXVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Österreich, vereinigt mit der Mark ob der Enns, s« einem Herzogthume. (Privilegium minus.)
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXVIII. , S. 291
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXVIII. , S. 291

    Graphics: 
    x

    CLXXXVIII.

    1156. 17. September. Regensburg. — Kaiser Friedrich I. erhebt die Mark

    (Privilegium minus.)

    In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Friderieus diuinn cle mentia fauente Romanorum imperator augustus. Quamquam rerum commutacio ex ipsa corporali institutione possit firma consistere vel ea, que legaliter geruntur, nulla ualeant refragatione conuelli, ne qua tamen possit esse geste rei dubietas, nostra debet interuenire impe riali s auetoritas. Nouerit igitur omnium Christi imperiique nostri fidelium presens etas et successura posteritas, qualiter nos eius cooperante gratia, a quo celitus in terram pax est missa hominibus, in curia generali Ratispone in natiuitate sanete Marie virginis cele brata in presentia multorum religiosorum et Katholicorum prineipum litem et controuersiam, que inter dilectissimum patrnum nostrum Heinricum ducem Austrie et carissimum nepotem nostrum Heinri- cum ducem Saxonie diu agitata fuit de dural и Bawarorum, hoc modo terminauimus, quod dux Austrie nobis resignauií ducatum lia- warie, quem statim in beneficium concessimus duci Saxonie, dux autemBawarie resignauit nobis marchiam Austrie cum omni iure suo et cum omnibus benefieiis, que quondam marchio Livpoldus habebat a ducatu Rawarie. Ne autem in hoc facto aliquatenus inminui uideatur honor et gloria dilectissimi patrui nostri, de consilio et iudicio prineipum Wadizlao illustri duce Boemie sententiam pro mulgante et omnibus prineipibus approbantibus marchiam Austrie in ducatum commutauimus et eidem ducatum cum omni iure prefato patruo nostro Heinrico et prenobilissime vxori sue Theodore in bene ficium concessimus, perpetuali iure sanetientes, ut ipsi et liberi eorum post eos indifferenter/?/;» et filie eundem Austrie ducatum hereditario iure a regno teneant et possideant. Si autem predictus dux Austrie patruus noster et vxor eius absque liberis decesserint, libertatem habeant eundem ducatum affectandi euieunque uoluerint. Statuimus

    282

    quoque, ut nulla magna uel parua persona in eiusdem ducatus regi- mine sine ducis consensu uel permissione aliquam iustitiam presumat exercere. Dux uero Austrie de ducatu suo aliud seruitium non debet imperio, nisi quod ad curias, quas imperator prefixerit in Bawarie, euocatus ueniat; nullam quoque expeditionem debeat, nisi forte quam imperator in regna uel prouincias Austrie uicinas ordinauerit. Cete- rum ut hec nostra imperialis constitucio omni euo rata ct inconuulsa permaneat, presentem inde paginam conscribi et sigilli nostri inpres- sione insigniri iussimus adhibitis testibus ydoneis, quorum nomina sunt hec: Pylgrimus Aquilegensis patriarcha, Eberhardus archi- episcopus Salzburgensis, Otto Frisingensis episcopus, Chunradus Patauiensis episcopus, Eberhardus Babenbergensis episcopus, Hartmannus Brixinensis episcopus, Hertwicus Ratisponensis epi scopus et Tridentinus episcopus, dominus Welfo, dux Chunradus frater imperatoris, Fridericus filius regis Chunradi, Heinricus dux Karinthie, marchio Engelbertus de Istria, marchio Albertus de Staden, marchio Diepoldus, Hermannus palatinus comes de Reno, Otto comes palatinus et frater eius Fridericus et alii quam plures. Signum dominiFridericiRomanorum imperatoris inuictissimi. (Monogramma.) Ego Ronaldus cancellarius uice Arnoldi magunti- nensis archiepiscopi et archicancellarij regnante domino Friderico Romanorum imperatore in Christo. Datum Ratispone XV. Kalendas Oetobris indictionis IIII. Anno dominice incarnationis M. C. LVI. feli citer Amen. Anno regni eius quinto, imperii secundo.

    Mon. boic. XXVIII. II. 354. — Comentarius dipl.-critic. super duplex privi legium Austr. brevius et longius. Monachii 1831.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.