Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXVI. , S. 340
CCXXVI.
In nomine sanete et individue Trinitatis. Eberhardus Dei gratia Babenbergensis Episcopus secundus. officii nostri racio postulare videtur, ut Ecclesias nostras in rebus et possessionibus suis manu- tenere et firmare atque contra futuras malitias hominum, quantum possumus, auxiliante Domino premunire debeamus. Quocirca univer- sitati fidelium notum esse volumus, quod devota Christi famula Chri stina de Aspach relicta Geroldi Comitis, cum eo mortuo viduata esset et prolem non haberet, prediis quidem et possessionibus mariti ad propinquos eius redeuntibus, ipsa suum hereditarium predium Aspach cum tota familia sua et personis hominum cum omnibus per- tinentibus suis, cum agris, pralis', pascuis, sil vis, cultis et incultis, cum aquis aquarumque decursibus; piscationibus, molendinis et cum omni genere utilitatis, quo ipse illud noscitur habuisse, Babenbergensi Ecclesie contradidit ea videlicet pactione, ut in cellam ad minus duo- decim Monachorum verteretur pro remedio anime sue ac mariti sui et parentum utrorumque. Itaque beate memorie Dominus noster Otto Episcopus talium rerum studiosus locum cepit et prediis ac decimis an c.-lu m sub patrocinio beati Mathei Apostol i in Abbatiam promovit; similiter et Dominus Egilbertus Episcopus Predecessor noster aliquos mansos et decimas in Matenchovene et Aterse et in Eringen ei con- tulit. Nos igitur predecessorum nostrorum pia cepta sive opera stu- diosa devotione amplectentes Domini ac fratris nostri Friderici eius- dem loci Abbatis, ceterorum fratrum petitioni acquiescimus, scilicet ut locus ipse, qui a prefatis predecessoribus nostris in divinum ser- vicium fundatus atque semel et iterum confirmatus est, ita nunc quoque tertia vice in nomine sanete Trinitatis nostri privilegii confirmatione roboretur, ut undique munitus nulla futurorum improbitate perturban queat. Statuimus etiam, ut nichil uncquam iure beneficii ex prediis eiusdem Monasterii militibus seu aliis secularibus concedatur, quinimo beneficium, quod Untelingen dicitur, cum viculis et pertinentes suis, quod necessitate temporum beatus Otto Episcopus infeodasse probatur, nullus Episcoporum vel Abbatum infeodasse (infeodarc) presumat, sed potius, si vacare ceperit, in usum et in utilitatem Monasterii reducatur. Omnia igitur, que ab ipsa fundafrice seu a predictis predecessoribus
331
nostris eklem Monasterio nostro collata sunt, cunctorum frai ruin Abbatum, Prepositorum, Canonicorum ac totius Cleri conniventia, Fidelium quoque ac Ministerialium nostrorum ac totius curie nostre consensu Fratribus ibidem Deo militantibus seu militaturis in perpe- tuum profutura confirmamus presentemque paginam inde scriptam ad evidentissime veritatis indicium nostre imaginis iiupressione signa- vimus. Testes sunt horum de Clero: Giselbertus maioris Ecclesie Prepositus, Hermannus Decanus, Chunradus Custos, Otto Preposi tus sancti Stephani, Eberhardus de Rotenstade, Hermannus de Rudehusen, Purcardus Cellerarius, Hermannus Notlich, Irenbertus Abbas sancti Michahelis, Helmericas Abbas de Entestdorff, Abbas Cunradus de l^xma. ex layeis liberi : Pertoldus Comes de Andechese, Cunradus Burgravius de Nurenberg, Regenoldus de Riphenberch, Oudalricus, Walpoto, Oudalricus de Wischenveld, Heinricus de Otlohestorf et Megengotus frater eius ; Ministeriales: Gundeloch de Rodelendorf, Ratloch de Memesdorf, Goteboidus de Osterhoven, Eberhardus de Teeschenrut, Marcquardus de Willehalmesdorf, Hartlibus de Wincere, Eppo de Hergoltingen et frater eius Marc- quard, Rapoto de Poldingen, Gozwinus de Osterhoven et filius eius Gozwinus, Chunradus de Bummanesdorf, Eberhart de Annewales- dorf et frater eius Ehkehart et alii multi. Actum anno Dominice Incaruationis MCLXIIII. indictione XII. regnante Domino Friderico glorioso Romanorum Imperatore et semper Augusto, anno regni eius XIII. Imperii vero VIIII. feliciter. Amen.
Hund-Gewold, Metropol. II. 1H. (Monac. edit.) — Mon. boic. V. 158.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/3eab6263-a221-47c4-a5b2-c69f70546370/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success