Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXIX. , S. 292
CLXXXIX.
C(hunradus) dei gratia Patauiensis ecclesiç minister dilectis in christo fratribus ecclesie Richerispergensis salutem in domino. Ecclesia Richerispergensis, in qua deo militatis fratres in deo dilecti, licet ivre fundi ad archiepiscopum Salzburgensem respiciat, tamen ex ecclesiastico regimine adtitulata est ecclesie nostre utpote sita in diocesi Patauiensi. Quod cum ita sit, sicut uos nobis nostrisque suc- cessoribus recognoscitis filialem obediential«, sic dignum et ivstum
283
esse censemus, ut et nos uobis recognoscamus paterne dilectionis et sullicitudinis pastoralis piam curam. Proinde uinearum decimas, quas ex auctoritate apostolica de laboribus uestris in uilla Chremesa cum assensu predecessorum meorum et meo inpresentiarum possidetis, uobis permanere concedimus. Insuper ecclesiam plebalem nomine Munster uobis in uicino adiacentem cenobio uestro ea cautione annectimus, vt ecclesie uestre prepositi a nobis nostrisque succes- soribus in partem sollicitudinis uocati presignate plebis habeanl pro- uidentiam super hac responsuri episcopo Patauiensi. Vt autem bec nostre Iiberalitatis concessio firma uobis uestrisque in posterum successoribus permaneat, presentem cartam sigillo nostro conmuniri fecimvs.
f Ego Chónradus Pataviensis episcopus laudo et S. S.
-J- Ego Otto prepositus Pataviensis S. S.
f Ego Rêdpertus Decanvs S. S.
f Ego Rvpertus Plebanus S. S.
f Ego Hainricus scolasticus S. S.
f Ego Adalbertus S. Nycolai prepositus S. S.
f Ego Marcwardus prepositus nuuenburgens. (?)
f Ego Odalricus s. ypoliti prepositus S. S.
f Ego Hartwicus S. Georgii prepositus S. S.
f Ego Heinricus s. Floriani prepositus S. S.
f Ego Adalbertus sacrista S. S.
Data Patauie per manum Hainrici Anno ab incarnatione domini M?C°L°VI!> Indictione prima, anno vero domini Chvnradi, patauiensis ecclesie uenerabilis episcopi VIII? feliciter Amen.
Original auf Pergament, dessen Siegel verloren gegangen, im Archive des Kl. Reichersberg. — Hund—Gewold III. 163. — Chron. Rcichersb. 194. — Mon. boie. IV. 418.
cxc.
1157. 29. Jänner. Rom. — Papst Hadrian IV. nimmt das Kloster Ranshofen in den besonderen Schutz des päpstlichen Stuhles.
Adrianus Episcopus Servus Servorum Dei dilectis filiis Megen- hardo Preposito Ranshovensis Ecclesie beati Pangracii martiris eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam pro- fessis in perpetuum. Regularem vitam eligentibus apostolicum con- venit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis ineursus aut
284
eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infrin- gat. Ea propter dilecti in Domino filii, Hainrici illustris Bawarie et Saxonie Ducis precibus inclinati vestris iustis postulationibus clemen ter annuimus et prefatam Ecclesiam beati Pancracii martiris, in qua divino vacatis officio, sub beati Petri Apostolorum Principis tutelam protectionemque suscipimus et Apostolice sedis privilegio communi- mus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum regulam beati Augustini eodem in loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona eadem Ecclesia impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel principum, oblacione fidelium seu alus justis modis pre stante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec duximus propriis exprimenda vocabulis : Ecclesiam videlicet S. Michaelis cum decima et iure pa- rocbiali, Capellas Neunchirchen, Hœntenberg, Gcroltzberg et capel- lam S. Stephani in Praunawe cum pertinenciis earum, Capellam Howerch cum pertinentiis suis in ea libertate, in qua frater noster Ewerhardus Salzburgensis Archiepiscopus vobis scripto proprio racionabiliter confirmavit, ut videlicet nullus in eis preter ipsum Ar- chiepiscopum et Ecclesie vestre prepositum aliquid debeat ordinare. Sane im Valium vestrorum, que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas pre sumat exigere. Porro sacramenta Ecclesiástica a Dyocoesano susci- piatis Episcopo, siquidem Katbolicus fuerit et graciam atque commu- nionem apostolice sedis habuerit eaque gratis et absque aliqua pra- vitate vobis voluerit exhibera. Alioquin Catholicum quemcumque malueritis, adeutis antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Obeunte vero te nunc eiusdem loci pre posito vel ad alterius Ecclesie regimen transeunte sive tuorum quolibet sucecssorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia pre- ponatur, nisi quem fraties communi assensu aut pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligen- dum. Ad baec quoniam locus vester sie est institutus, ut aduocatus bonorum prefati Ducis in partibus illis ejusdem quoque loci sit advo- catus, prohibemus, ut nec ipsi nec alicui subministro ejus liceat (Hm dem locum injustis gravaminibus infestare, sed eum vice jam dieti Ducis, sicut ipse instituit et scripto suo firmavit, cum mancipiis et
possessionibus suis idem advocatus defendere et tueri debet eo tenore, ut qnerimonias. tam vestras quam mancipiorum vestrorum audiat et congruam justiciam faciat; paratam vero nullam a vobis propter hoc exigat, sed tantum de horreo prefati Ducis secundum antiquam insti- tutionem tempore suo accipiat. Super hoc etiam nullam potestatem disponendi in claustro vel Mancipiis aut possessionibus vestris memo- ratus Dux eidem advocato concedat, Sed ut loco suo vos protegat et eternam retributionem tantum inde requirat. Exactiones quoque super vos vel super mancipia vestra a quoquam fieri idem Dux penitus inter- dixit. Nos quoque omnia hec vobis concedimus et auctoritate aposto lica confirmamus. Si autem ipse advocatus contra hec venire tempta- verü et secundo ac tercio commonitus non emendaverit, consilio et auxilio prefati Ducis ipsa advocada ab inutili auferatur et alius idoneus loco eius substituatur. Sepulturam quoque ipsius loci lihe- ram esse concedimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extreme voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti si ni. nullus obsistat, salva iusticia matricis Ecclesie. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam Ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut quibuslibet. molestíis fatigare, Sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione aut sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et dyocoesani Episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutions paginam sciens contra eam temere venire temptavcrit, secundo tertiove com- monita si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis hono- risque sui dignitate careat reamque se divino indicio existeie de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Datum Rome apud sanctum Petrum per manum Rolandi S. Romane Ecclesie presbiteri Cardinalis et Can- cellarii IV. KaI. Febr. Indictione VI. Incarnationis Dominice Anno MCLVn. Pontificates vero Domini Adriani Pape IV. Anno IV.
Hund—Gewold Ш. 143 (Ratisb.). — Mon. boic. Ш. 318.
286
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/49253dde-faf2-4539-ba2f-3350dcf8c821/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success