Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLII. , S. 378
CCLII.
Diethpoldus celesti gratia Patauiensis episcopus eunetis ecclesie sue christique fidelibus salutem inperpetuum. Bonorum et nostrorum maxime predecessorum sequentes exempla pontificum, qui iusta, qui religiosa et que secundum deum fiunt, pelentibus prestare consueuev runt, nos quoque in paribus negotiis pauperibus christi difficiles nos et inexorabiles exhibere non debemus, quatinus eorum subleuemur orationibus, quibus, quod conmode petunt, per effectum caritatis im pendanms. Vnde scribi et sciri volumus, quod uenerabilis abbas Gebehardrs de Uvillcheringen uir in saneta professione spectabilis. atque feruidvs cum suis fratribus nostrisque non paucis fidelibus aput Anesum in nostro sollempni capitulo nos adiit et de concambio sibi et ecclesie nostre conmodo, sicut infra scriptum continetur, optinuit. Petente namque eidem abbati nostrorum consilio fidelium, consensv plebani Arnoldi tunc regentis ecclesiam Crimarsteten decimas in Scharten et Arbenberch per manum nobilis matrone Elymbet mona- sterii sui patrone tradidimvs et ab ipso quasdam possessiones in Du ringensteten sitas in massam bonorum ecclesie Patauiensis reecpimus. Item alios quosdam agellos ecclesie Sconheringen pertinentes rogatu sacerdotis ibidem Pilgrini pro agris nostre possessionis cambiendo recepimus. De quibus uniuersis paginam banc conscribi et sigilli nostri inpressione corroboran, sicut euidens est, dignum et necessarium
369
duximus monentes et futuri temporis successores nustrus episcopos in domino rogantes, quatinus tales canbitiones indestructas iugiter uelint conseruare, quo debeant et ipsi sulTragiis et precibus fratrum monacho- rum uidelicet in pretaxata abbatia nobiscum participare.
Peracta sunt hec Patauie in celebri capitulo nustro choro pre sente et uniuerso fidelium nostrorum collegio, anno a natiuitate domini M.C.LXXX, indictione XIII. Testes de choro sunt Fridericus decanus, Dominus Albon, Fridericus aribidiaconus, Uvillehalmus archidiaco- nus, Heinricus scolasticus, Regnboto, Mengotus, Burchardvs, Poppo prepositus, Albertus prepositus, Uvernherus, Gozwinus,. Gerhardus.
Ex nobilibus laicis Chunradus de Amcynespach, Richker de Wesen, Chadelavs de Falchenstein, Arnolt et frater mus, Rudolf de Sarlinespach, Vvalther de Gocynestorf, Chunrat de Haselbach, Uvernhart de Trasmeshusen, Uvernhart de innerburch, Heinrich de Walde, Heinricus de lonsperch, Arnolt et Egilolf de Trinbach, Gunthart. (?)
Original mit Siegel, im Archive zu Withering. — Stolz, Geschichte v. Wil- hering, 484.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCLII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/50948082-fc6b-4095-bf7e-149d28d08482/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success