Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXLVIII. , S. 227
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXLVIII. , S. 227


CXLVIII.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis Regimbertus dei gratia patauiensis episcopus. Si erga monasteria scruicio dei fideliter man- cipata more paterno munifici ac studiosi fuerimus, deum ob hoc nos propicium habere credimus et indubitanter speramus. Nouerit igitur omnium fidelium tam futurorum quam presentium industria, qualiter nos ob perennis uite premium feliciter capessendum consilio clerico- rum et fidelium nostrorum habito, rogatu dilecti fratris nostri Diet- mari prepositi ceterorumque fratrum eius in cenobio Sancti Floriani delegauimus ad altare ipsius iam dicti martyris ecclesiam Haedige- risperge cum dote et dotalibus maneipiis ceterisque fidelium oblatio- nibus collatis et adhuc conferendis ad subsidium diuini obsequii deo et beato Floriano ibidem exhibendi. Sed quum etas aufert totum et
218
omnia temporalia mutat et quia more torrentis transeunt tempora et cum temporibus memoria, scripta mandamus et ut inconuulsum ratum- que perenniter maneat et nullius uiolentia deinceps immutare ualeat, sigillo et banno nostro confirmamus quorundam fidelium nostrorum testimonia adbibentes, quorum sunt hec nomina: Chounrut de sun- пelburc, Gotescalch de Hunisperge, Egino de urla, Ovdalrich de ippha, Porn de Holzhusen, Gerhoch de rorbach, Arnolt et frater eins Meginhart de Unze, Wernhart Hetilpnis filius, Purchart, Sifrit et Wiko de taenin, Nizo et Sigemar.de uilla.
Data patauie anno ab incarnationedomini MCXLV. Indictione VIH. Octaua kalendas decembris.
Originale mit Siegel,.im Archive des Klosters St. Florian. — Stülz, Gesch. v. St. Florian. 248. — Mon. boie. XXVIII. II. i07.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CXLVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/573bb3f5-9e67-4562-9501-76c6e3c565b3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success