Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XL. , S. 66
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XL. , S. 66


XL.
In nomine sanrte et individue Trinitatis. Loudevvicus divina favente clemencia rex. Si fidelium nostrorum peticionibus praecipuc, quorum devocio erga nos laborare non desinit, consentimus, liquido nobis profuturum fore credimus. Quapropter omnes fideles nostri praesentes scilicet et futuri cognoscant, qualiter nos per interventum fidelium nostrorum Adaberonis, Salomonis, Dracholfi venerabilium episcoporum nec non Chounradi comitis et propinqui nostri atque Altmani minsi Hattonis Archiepiscopi sen deotriei vassi venera- bilis Pilgrimi archiepiscopi cuidam comiti nomine Arbo quandam abbaciam iuris nostri Trunseo dietam, quam antea Alpker et Gund- perht Germani visi sunt habere, sibi et Pilgrimo archiepiscopo usque in finem vite utriusque, postea vero pro genitoris hostri nostra- que redemptione ad sanctum Petrum sanctumque Roudbertum ad sanetam Juvavensem sedem in proprietatem donare decrevimus. Dedimus itaque sibi cum consultu fidelium nostrorum praenominatam abbaciam Trunseo cum monusteriis, edificiis, curtibus, mancipiis utriusque sexus, terris eultis et incultis, agris, pratis, paseuis, cam- pis, silvis, venacionibus, aquis, piscacionibus, viis et inviis, exitibus et regressibus, molinis, quesitis et inquirendis, mobilibus et inmo- bilibus cum omni integritate usque in finem vite utriusque in proprie tatem Et deinecps ad sanetam Juvavensem sedem perpetualiter in proprietatem, ut, quieunque presul sit praenominate sedis, ex rebus praedicte abbacie potestatem habeat per istud auetoritatis nostre prae- ceptum, veluti de episcopatu suo eins temporibus cuneta disponere. Et ut hec auetoritas nostra firma permaneat, manu nostra roborantes anulo nostro sigillari iussimus Et quieunque hanc infringat, deo racionem reddat.
S7
Signum domni serenissimi (Monogramma) Loudevvici Regis.
Salomon cancellarius ad vicem Pilgrimi Archicapellani reco- gnovi et subscripsi. Data XI° Knlend. Martii Anno incarnacionis domini DCCCCVIIII° Indictione XII.° regnante domno Loudevvico Anno X° Actum Holzchircha in domino feliciter. Amen.
Original im k. k. geh. Haus-, Hof- und Staatsarchive zu Wien. — Juvavia, Anhang 121. Nr. 60.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/5e46be67-1c49-4ad6-94ac-489c5bfbb73a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success