Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. LXXXV. , S. 132
LXXXV.
IN nomine Sanctœ et indiuiduœ Trinital^. Henrieus divina favente clementia tertius Romanorum Imperator Augustus. Quoniam divino munere confortati justum esse novimus ac salutiferum, quod Ecclesias Dei sub nostro sitas imperio misericorditer respiciamus et eas justa potentia de manu impiorum hominum, qui eas miserabiliter lacerant et opprimant, eripiamus, dignum duximus, ut tam salutifero operi vigilanter insudare studeamu§. Igitur ad omnium Christi nostri- que fidelium notitiam pervenire volumus, quod caussa Dei et remedio animœ nostrœ omniumque parentum nostrorum ac filij nostri Henrici regis salute et digno interventu Rudberti Babenbergensis Episcopi et Hermanni Augustensis electi, Widonis Osenbnrgensis Episcopi, Friderici Ducis, Burchardi Marchionis et aliorum nostrorum fide- Hum, insnper ob venerabilem petitionem Adalraml Abbatis prœdium Petinpach appellatum et in alio loco alia duo prœdia Cotprehtescella et Geroltsdorf nuncupata in pago Trungowe sita ab Episcopo quo- dam nomine Christiano prius ablata Monasterio Salvatoris mundi Sanctique Agapiti electi Martyris sui, quod Cremsemunster dicitur, et longo tempore injuste ab eodem Monasterio abalienata et a Mar- chione Liudpaldo et a Comitibus Perngario et Engelberte, qui illa injuste tenebant, judicio et justitia convictis in manus nostras et Тye- monis Pataviensis electi reddita memorate Monasterio Cremsemunster nuncupate immutabiliter restituimus cum omnibus appendicijs, terris, agris cull ¡s et incultis, campis, pascuis, pratis, sylvis, aquis aquarum- que decursibus, molendinis, piscationibus, venationibus, mancipijs utriusque sexus, quœsitis vel acquirendis legitime ad prœnominata prœdia pertinentia, nihil extra dimittentes sed totum ex integro per hoc prœsens auctoritatis nostrœ prœceptum pleniter in Christi nomine confirmatum donavimus, tradidimus Ea videlicet ratione, ut ex hoc in antea nullus Episcoporum aut Abbatum aut alicujus personœ potestas prœfata prœdia ab usu fratrum ibidem Deo famulantium auferre prœ- sumat, sed fratres inibi Salvatori nostro et electo Martyri suo Agapito die noctuque servientes illa secure teneant atque possideant et Dei omnipotentis misericordiam pro nobis et pro fitio nostro rege Hein- rico et pro omnibus parentibus nostris incessanter orare non desistant.
123
Et ut hoc verius credatur et per futura tempora a cunctis nostris fidelibus diligentius conservetur, manu propria confirmavimus et subter hoc sigillo nostro insigniri jussimus.
Signum Domini Heinrici tertij Romanorum Imperntoris invicti.
Humbertus Cancellarius vice Archicancellarij recognovit. Data II. KaI. Maij anno Dominicœ Incarnationis MXCIX. Indictione V. Re gnante Heinrico Romanorum Imperatore Augusto Anno XLIX. Impe rante autem XV. Actum est Ratisponœ Feliciter. Amen.
Rettenpacher, Annal. Cremifan. pag. 148. — Urkundenbuch voп Krems münster, pag. 33. Nr. 2в. ex Cod. Frideric. sec. XIII—XIV.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) LXXXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/674f9e83-d399-418e-b9f1-eb8c318e0224/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success