useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CI.
Signature:  CI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
f. Ego Romanus praepositus S. Mariae ad zöl ss. f. Ego Hadmarus Archidiaconus Frísacensis ss. Actum Frisad V. Id. Junii Anno incarnationis domini M?C?XVII° Indict. X. Paschali II. pape sanete Romane ecclesie praesidente Anno apostolatus ejus XVII. Henrico V. Imperatorc Anno regni ejus XI° Imperii autem VIII° Anno vero pontificatus nostri XII. Quod subscriptis testibus confirmamos : Engilberto duce Karinthiae, Pernhardo co mite, Meg inh ardo comite de Gone, Dietmare de Lovgoe, Eginscalco de Friesach, Epponc et Gotfrido fratre ejus de Wietingin, Eber harde de Libnih, Alberone de Dietramingin, Oulrico, Chunrado, Reginberto de Sechirchen. 1122.18. März. Lorca (sie). — Reginmar, Bischof von Passau, bestätigt dem
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CI. , S. 160
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CI. , S. 160

    Graphics: 
    x

    CI.

    des /Clusters Nonnberg in Salzburg.

    In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Chunradus Dei gratia sanctae Salzburgensis Ecclesiae Archiepiscopus omnibus Christi fidelibus. In excelsa constituti specla praedonum incursus provi- dere et hiantium luporum morsirs a grege summi pastoris debent arcere. Unde et nos monasticae quieti et divinae sacrarum personarum contem plation consulentes, ne seram forte vulneratis caulis afleramus mede- lam, in tempore statuimus occurrere. Est igitur in civitate nostra mo- nasterium, quod beatus Rudbertus pater et patronus noster fundavit et sanctam virginem Erindrudem abbatissam sanctimonialibus inibi consecravit duxque Theodo multis reditibus (sic) ampliavit. Hujus Ecclesiae advocatia fidelem nostrum Otakarum marchionem de Styre virum tam strenuum quam discretum rogatu dilectae sororis nostrae Diemudis nunc Abbatissae inbeneficiavimus, cujus et tuitione secura

    1Б1

    sit monasterii possessio et discretione illesa pcrmaueat a gravi ad- vocatorum vexatione, subnectentes iIIi in mandatis et sub obtentu beneficii interminantes, ne quem suorum fidelium eadem advocatia unquam inbeneiîciare sed neque ubivis Iocorum sine consensu prae- fatae Abbatissae et ejus sequacium cuiquam secundario velit assi- gnare. Et quia praedictarum sanctimonialium orationibus nos speramus fuveri, partem agelli ad Arnstorf vineis earum adjacentem et neces- sariam contulimus, ut centuplicatam mercedem in terra viventium recipiamus. Cunetas ad haec possessiones vel decimationes a regibus, ab episcopis, a principibus seu a quibuslibet fîdelibus eis oblatas, concambiatas aut juste quoquomodo acquisitas, videlicet in Oriente Welmik, Phlaetniz, Maezilinstorf, Arnstorf, Hasilpach, Lovngoe, quod Heinricus Imperator dedit, Schalah et quidquid Radstat et liongoe, Enstnl situm est et quod Halle detinent, scilicet pontem Piihiln cum omnibus ad ipsum locum pertinentibus, quartam partem aquae in Gerhohisprete et tertiam partem aquae in Wazimanns- galgen et dimidium aquae nonae partis, quam tradidit Wezil, et octa vam partem aquae in ligno, quod dicitur Herdeginsprete, et item octavam partem in eodem ligno, quatuor loca patellaria et dimidium, loca curtilia quatuor et dimidium et pratum, quod tradidit Wiso, Figun cum viculis suis, Glaese, Morzige cum decimationibus suis, Ebideshusin cum omnibus ad ipsum locum pertinentibus, Titimaen- ningen cum decimationibus et. quidquid ad ipsum locum pertinet, quem etiam locum Regindrut regina dedit, Chômera cum curtibus et decimationibus suis, Ilirzowe cum molendinis et piscationibus, Wilpuch, Eicha, Chapfs cum villulis adjacentibus, Lerch, Oste, tres vineas Priupah sitas, Haginspuch, Geppinheim, curtem Laufin sitam et si qua sunt alia, quae dinumerare longum est, culta et inculta, quaesita et inquirendu, in cadmiis, in locis salinariis, in agris, silvis, vineis, pratis, piscationibus, exitibus vel reditibus, aquarum decursi- bus, mancipiis, censualibus seu quidquid habent vel habiturae sunt, omnia conscriptione hac pontificali, ut rata tam praesentibus quam futuris sint, roboramus et sigilli nostri inpressione muniri decrevimus. Et cum invocatione patris et lilii et spiritus sancti omniumque roma- norum pon tifi cum auctoritate, quisquis haec disturbare temptaverit, sciat se anathematis vinculo innodatum, nisi poenituerit. L. S. f. Ego Hiltpoldus Gurcensis episcopus ss. -J-. Ego Reginbertus abbas S. Petri ss.

    1S2

    f. Ego Romanus praepositus S. Mariae ad zöl ss.

    f. Ego Hadmarus Archidiaconus Frísacensis ss. Actum Frisad V. Id. Junii Anno incarnationis domini M?C?XVII° Indict. X. Paschali II. pape sanete Romane ecclesie praesidente Anno apostolatus ejus XVII. Henrico V. Imperatorc Anno regni ejus XI° Imperii autem VIII° Anno vero pontificatus nostri XII. Quod subscriptis testibus confirmamos : Engilberto duce Karinthiae, Pernhardo co mite, Meg inh ardo comite de Gone, Dietmare de Lovgoe, Eginscalco de Friesach, Epponc et Gotfrido fratre ejus de Wietingin, Eber harde de Libnih, Alberone de Dietramingin, Oulrico, Chunrado, Reginberto de Sechirchen.

    Estai, Chronik von Nonnberg, pag. 201.

    CII .

    1122.18. März. Passau. - Reinmar, Bischof von Passau, bestätigt dem Kloster St. Flolian alle jene Besitzungen, welche es von seinen Vorgängern erhal ten, insbesondere den Besitz der Pfarrkirche Gutau im untern Mühlviertel.

    f In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Reinmarus sanete patauiensis ecclesie episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum. Debitum pastoralis officii efficacius exequimur, si uiros ecclesiasticos et religiosas domos in sua iusticia paterna prouidentia fouentes et eorum indempnitati circumspecte consulentes facilitates et iura ipso- rum inuiolata eis precipimus obseruari. Huius rei consideratione indueti ecclesiam, que domus saneti Floriani dicitur, barbarica quondam inuasione desolatam sed studio quorundam predecessorum nostrorum, Eigilberti uidelicet, Altmanni, Ovdalrici pie recordationis pontificum in pristinum statum religionis reformatam et priuilegiis ipsorum sufficienter communitam nos quoque in nostre protectionis munimen suseipimus et quod ab ipsis salubriter prouisum est, nos ob reuerentiam ipsius uenerandi martyris Floriani nostra quoque auetori- tate corroborare cupientes confirmamus eidem ecclesie et fratribus ibidem deo militantibus tam ea, que ab antecessoribus nostris ipsis dinoseuntur collata, quam et illa, que in ipsius monasterii desolatione prius quidem distraeta sed prouidentia antecessorum nostrorum tan dem sunt recollecta, nec non et ea, que ab aliis christi fidelibus iam nunc ipsis tradita ucl postmodum sunt conferenda. Igitur ne cuius- libet inuasoris manus temeraria ad possessiones iam dicti monasterii uiolenter diripiendas se aliquando quasi inpune presumat extendere,

    153

    auctoritate «lei omnipotentis ct nostra confirmamus iam dicto mona sterio et fratribus ibidem deo famulantibus ecclesias, decimas, predia et omnia, quecunque tempore confirmations huius a nobis facte iuste et legaliter collata possederunt, ex quibus quedam presenti scripto confirmando annotare duximus, sed ea primum, que ab antecessoribus nostris ipsis sunt collata, inter que maximum et precipuum est Parro- cbia, in qua ipsum beuti Floriani martyris monasterium situm est, ab antecessoribus nostris pridem fratribus supradicti monasterii tradita et pleno iure priuilegiis confírmata ita, ut prelatus ipsius monasterii ad curam plebis parrocbialis unum de confratribus suis, quem ad boc ydoneum iudieauerit, potestatem babcat auctoritate sua instituendi et cum expedierit, destituendi et in omnibus ipsius parrochie terminis tam coltis quam colendis decima tota et indiuisa exceptis triginta sex domibus. Ad Almisuelt uilla tota cum omnibus ad eam pertinentibus et due partes decimationis in omnibus terminis ipsius parrochie tam cultis quam colendis. Ad Sunilburch ecclesia cum dote ipsius, manso uno scilicet et dimidio et due partes decimationis. Curia in Enzingen. Curia ad S. Stephanum iuxta Waeninpach cum omnibus suis pertinen- tiis. Ad Ebilsperch duo mansi et dimidius cum omnibus illue perti nentibus. Ad Strumingen augea et viginti tres decime portarie in diuersis parrochiis site, Amistetin una, Steuinsharde una, Aspach una, Glnnich »п�?, Sibenbach una, Oftheringen una, Geroldistorf una, Herisingen una, Tenin due, Terinbach una, Liuntingen una, Lintze una, Chirchdorf una, Rute una, Meirstoif una, Horbaeh una, Tauirsheim una, Pulgarn una, Lujfenberch una, Rieda una, Mittir-, chirchen una, Sachsinchirchen una et in duabus ecclesiis Lintze et Tauirsheim decima uini tota. Has inquam donationes ab antecessori bus nostris legitime factas nos qunque ratas habentes et confirmantes ecclesiam in Gutowe et in omnibus ipsius parrochie terminis tam cultis quam colendis decimam dimidiam ipsis fratribus contulimus. Preterea predia, que uel studio predecessorum nostrorum in ipsius monasterii reformatione usibus fratrum sunt restituta uel ab aliis fidelibus iam sunt collata, nos etiam in protectionem nostram susci- pientes confirmamus supradictis fratribus cum omni utilitate perpetuo possidenda, villam scilicet sub ipso monasterio sitam cum omnibus ad eam pertinentibus, Waelhelingen mansum unum et dimidium, Yrienlivtin mansum unum et dimidium, Curiam in Phaffenhouin cum omnibus eius appendiciis, Curiam in Lilinhouin cum omnibus ad eam

    154

    pertinentihus, Curiam in Gerlantingen, Ad Gomerichingen duos man- sus et dimiií ¡um cum pratis, pascuis, silnis. His prenominatis adicimus et confirmantes predium in Windiberge, quod quidam nobilis homo et religiosus ualde Eppo. nomine instinctu sancti spiritus commonitus prenominato monasterio cont.ulit cum omnibus ad ipsum predium per- tinentibus, pratis scilicet et pascuis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus et siluis, que protenduntur usque ad terminos boemie in fluuium, qui Wltha uocatur, et duas ecclesias parrochiales in ipso predio sitas, ecclesiam S. Marie in Waltehirchen et ecclesiam S. Petri cum capellis ratione filiationis ad eas spectantibus et hec omnia per manum imperatoris Heinrici huius nominis quinti tradidit et priuilegio suo confirmauit. Decimas ucro ipsarum ccclesiarum, quas de manu antecessorum nostrorum in beneficio habnit, antecessori nostro pie recordations Ovdalrico episcopo ea conditione resignauit, ut e'as prefato monasterio conferret, quod et ad peticionem ipsius fecit. Confirmamus et fratribus ipsius monasterii ecclesiam in Mu- nichspach, quam ipsis quidam nobilis homo fridericus nomine cum dote ipsius ecelesie tradidit, et ecelesiam in Wartperch, quam ipsis quidam nobilis homo Sigehardus nomine cum dote ipsius ecelesie tradidit, et decimam, quam de manu antecessorum nostrorum in bene ficio habuit, ipsam etiam iam dicto predecessori nostro Ovdalrico episcopo resignauit, qui eam ad peticionem ipsius prefate domui S. Floriani martyris tradidit. Nos igitur hec omnia et nunc fratribus predicti monasterii collata neenon'postmodum ipsis iuste conferenda in protectionem nostram suseipientes omnem, quam de indulgentia predecessorum nostrorum gratiam et iusticiam habuerunt, ipsis plene recognoseimus ratum et firmum habentes, ut prelatus ipsius mona sterii ecclesias parrochiales ecelesie sue et nunc collatas necnon et postmodum conferendas clericis secularibus, quando uacauerint, pleno iure conferat nullum super cura animarum suseipienda uel episcopo uel suo arehydiacono representans. Ecclesiam uero S. Marie in Walt chirchen, quia conuentualis ecclesia esse debet, uni de confratribus suis uiro discreto et religioso pleno iure committat adiunetis sibi duobus uel tribus de collegio suo uiris religiosis, qui et plebem parrochialem in diuinis et adiunetos sibi fratres cum familia compe tentí de prouentibus dotis et decimarum ipsius cellule tam prouide procuret, ut, siquid residui super necessaria domus annuatim possit colligere, totum ad utilitatem domus S. Floriani fideliter studeat

    155

    redigere. Confirmamus etiam fratribus sepedicti monasterü gratiam ipsis ab antecessoribus nostris collatam, ut, quicunque ministerialium nostrorum seu de familia nostra predia sua ad nos iure domini i spectancia illuc conferre decreuerit, eius donatio nostra auctoritate in perpetuum rata maneat et inconuulsa. Siquis etiam de dyocesi nostra ibidem sepulturam sibi delegerit, libere non obstante alicuius plebani nisi legitima contradictione sepeliatur. Si quando etiam antefactam ecclesiam suo contigerit pasture uiduari, fratres ipsius ecclesie de altero prelate sibi substituendo secundum canonicas sanctiones libera gainlcant clectione. Preterea confirmamus gratiam prememorato mona sterio ab antecessoribus nostris factam, ut nullus successorum nostro rum nec alter quispiam siue secularis siue ecclesiastica persona ali- quem ibi, nisi quem prelatus ipsius loci petierit, ordinare presumat aduocatum, qui etiam, si grauis ipsis et iniuriosus exstiterit ct ad- monitus emendari noluerit, ad peticionem ipsius prelati ab episcopô amoueatur et alter substituatur. Vt ergo huius nostre confirmationis institutio in perpetuum rata maneat et inconuulsa, hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri. Si quis igitur, quod deus auertat, contra hanc nostre confirmationis formam qualibet temeritate aliquid a ge re presumat, nouerit se indignationem omni- potentis dei incursurum et cum Dathan et Abyron in eterna dampna- tione porcionem habiturum. Conseruantibus autem pax et misericordia a deo et in presenti et in futuro seculo conseruetur. Amen.

    Datum Patavic Anno ab incarnatione domini MCXXII. Indictiohe VIIlI. XV. kalendas Aprilis, Anno pontüicatus nostri VIII. Regnante Heinrico imperatore huius nominis V. feliciter. Amen.

    Das Original mit Siegel im Archive des Klosters St. Florian. (In den chrono logischen Bestimmungen dieser Urkunde herrscht grosse Verwirrung. Es sollte hier wahrscheinlich heissen: Indict. XV. VIIII. Kai. Aprilis. Nachdem Reginmar im Jahre 1121 auf den bischöflichen Stuhl von Passau erhoben worden (Hansiz, German, sacr. I. 297)', so lief im März 1l22 höchstens das zweite Jahr seines Pontificats, nicht das VIII.) — Stülz, Geschichte von St. Florian, p. 228.

    СШ.

    1122.18. März. Lorca (sie). — Reginmar, Bischof von Passau, bestätigt dem

    Kloster St. Florian die Gnadenbriefe seiner Vorfahren, namentlich aber

    den Besitz der Kirche der heiligen Maria zu Waldkirchen.

    f In nomine sanete et indiuidue trinitatis reginmarus sanete patauiensis ecclesie episcopus omnibus christi fJdelibus in perpetuum.

    1S6

    Debitum pastoralis officii efficacius exequimur, si uiros ecclesiasticos et religiosas domus in sua iusticia paterna prouidentia fouentes et eorum indenpnitati circumspecte consulentes facultates et iura ipso- nmi inuiolata eis precipimus obseruari. Huius rei consideratione inducti ecclesiam, que domus saneti floriani dicitur, barbarorum quondam inuasione desolatam, sed studio quorundam predecessorum' nostrorum Eigilberti uidelicet, Altmanni, Odalrici pie recordations pontificum in pristinum statum religionis reformatam et priuilegiis ipsorum sufficienter conmunitam nos quoque in hostre protectionis munimen suscipimus et quod ab ipsis salubriter prouisum est, nos ob reuerentiam ipsius uenerandi martin's floriani nostra quoque auctori- tate corroborare cupientes auctoritate dei omnipotentis et beau Ste- phani prothomartiris et nostra confirmamus eidem ecclesie et fratribus ibidem deo militantibus omnia iura et priuilegia sua, ecclesias, deci mas, predia tam ea, que ab antecessoribus nostris ipsis dinoscuntur collata, quam et illa, que in desolatione ipsius monasterii prius qui- dem distracta sed prouidentia predecessorum nostrorum postmodum utilitati ipsorum sunt restituta, nec non et ea, que ab aliis christi fidelibus iam nunc collata uel postmodum ipsis sunt conferenda, ne cuiuslibet inuasoris manus temeraria ad possessiones eorum uiblenter diminuendas se aliquando quasi inpune extendere presumat. Confir mamus etiam fratribus supradicti monasterii omnem quam antecessores nostri gratiam et iustitiam ipsis contulerunt uideliect, ut prelatus ipsius monasterii parrocbiam, in qua ipsum monasterium situm est, uni de confratribus suis, quem ad hoc ydoneum iudicauerit, auctori tate sua conmittat, quem et si negligentem inuenerit, amoueat alterum substituendo. Ecclesiam etiam sanete Marie in waltchirchen, quia conuentualis ecclesia esse debet, uni de confratribus suis uiro discreto et religioso pleno iure conmittat duobus uel tribus sibi de -collegio suo fratribus adiunetis. Reliquas vero ecclesias parrocbiales ecclesie sue uel nunc collatas uel postmodum conferendas clericis secularibus, quandoeunque uocauerint, pleno iure conferat nullum super cura animarum suscipienda uel episcopo uel ipsius archydiacono repre- sentans. In aliis autem possessionibus monasterii prediis uidelicet, siluis et vinetis prelatus ipsius loci plenam habeat potestatem cum consilio tamen et consensu fratrum suorum dandi, uendendi, preca- riandi, conmutandi in omnem utilitatem, sicut conmodius ecclesie sue uiderit expedire non obstante nec ' factum suum impediente uel

    1S7

    episcopi uel ipsius etiam, quem pro tempore sibi elegcrit ¡iduocatum, contradictione. Preterea confirmamus ipsis ius a predecessoribus nostris collatum et priuilegiis confirmatum, ut quicunque ministeria- liiuu nostrorum siue de familia nostra predia sua ad nos iure domini i spectantia eis conferre decreuerit, eius donatio nostra auctoritate rata maneat et inconuulsa. Si quis etiam de dyocesi nostra ibidem sepulturam delegerit, libere ibi non obstante alicuius plebani nisi legitima contradictione sepeliatur. Si quando etiam antefatam eccle- siam suo contigerit pastore uiduari, fratres ipsius ecclesie de altero prelato substituendo libera gaudeant electione. Confirmamus etiam gratiam sepe dicto monasterio ab antecessoribus nostris factam, ut nullus successorum nostrorum nec alter quispiam siue secularis siue ecclesiastica persona aliquem ibi, nisi quem prelatus ipsius loci uoluerit, ordinare presumat aduocatum, quem cum inutilem sibi sen- serit et iniuriosum, liceat libere recusare et alium, qui nichil sibi iuris uendicet nomine huius conmissionis, ad placitum suum substi- tuere meliorem. Vt ergo huius nostre confirmations institutio rata in perpetuum maneat et inconuulsa, hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri. Si quis igitur, quod deus auertat, contra banc nostre confirmationis formam qualibet temeritate aliquid agere presumat, nouerit se indignationem dei omnipotentis ineursurum et cum Dathan et Abyron in eterna danpnatione portionem habiturum, Conseruantibus autem pax et misericordia a deo et in presenti et in futuro seculo conseruetur Amen.

    Datum Lauriacum (sic) Anno ab incarnatione domini M°C:XX°II* Indictione VIIlI. XV. kalendas Aprilis. Anno pontificatus nostri VII? Regnante Heinrico imperatore huius nominis V. feliciter.

    Original auf Pergament mit einem aufgedruckten, ziemlich gut erhaltenen Siegel im Archive des Klosters St. Florian, — Mon. boie. XXIX. II. t7. Über die Chronologie dieser Urkunde vergl. man Stülz, Geschichte von St. Florian 234.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.