Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXIII. , S. 395
CCLXIII.
und Rechte, namentlich über die Besitzungen im Garstenthale.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus saneti amen. Otto seeundus divina fauente dementia babenbergensis episcopus Omnibus christi fidelibus tam futuris quam presentibvs salutem inperpetuum, Quia ratio Officii nostri hoc expostulat, ut sacris ecclesiis ob honorem dei omnipotentis in omnibus debeamus fideliter prodesse, Sed specialiter tamen hiis, que ad manum nostram perti nent. Hoc pio affectu considerantes Notificamus eunetis christi fldeli bus, qualem benivolentie et gratie sollicitudinem circa Monasterium Glvnicense fecerimus. Siquidem venientes in partes illas a fratribus eiusdem Monastery sumus benigne susecpti et humane traetati, quo rum fideli deuotione incitati privilegia ipsius Monasterij nobis mon- strare ivssimus, legimus et relegimus, omniaque ivra, libertates, gra- tias, et utilitates, quas sanetus Otto episcopus jn initio fundationis ipsius Monasterij ac alij antecessores nostri ipsi ecclesie donauerant, sicut etiam in eorum privilegiis invenimus, nos respectu eternorum premiorum cum consilio Canonicorum nostrorum ac Ministerialivm ecclesie nostre quasdnm eis augmentando meliorauimus et auetoritate nostra firmiter duximus roborandas, Uidelicct, quod omnes possessio- nes et alia, que Monasterivm Glunieense a nostra ecclesia possidet, uel perpetuo habere poterit, sub defensione principis Stirie consistant. Ipse uero dictus princeps Stirie propter deum fideliter defendat et protegat ipsam ecclesiam sine omni conmodo temporali. Item familia Glvnicensis cum familia Babenbergensi sine ullo ivris sui dispendio matrimonia libere contrahat totaque filiorum ac flliarum successio ad Glvnich pertineat. Item ligna quibuslibet usibvs necessaria in Hag walde et in Pirno moitte nominatim expressa et in omnibus nostris forestis et silvis, dum tamen non dent alus neque uendant, dictum Monasterivm Glvnicense et omnes in sua possessione existentes, de- secandi et auferendi pro suis presertim vtilitatibus liberam habeant potestatem, Item in omnibus locis et alpibvs nostris suos greges pascendi liberam habeant facultatem, Item omnibus militibus et Mini sterialibus ecclesie nostre sev aliis cuiuscumque nominis beneficia a nobis in pheodo uel sub ivre hominij habentibus licentiam et liberam
Urkundenbuch des Landes ob d. Runs. 25
386
potestatem contulimus iam dicto Monasterio Glcnicensi fratribusque ibidem deo seruientibus potestative conferre possessiones, predia, beneficia, decimas et mancipia sua sev quelibet dona tam in siluis quam in agris cum omnibus usufructuariis, quesitis scilicet ac inqui- rendis, lit autem idem Monasterium in tantum proficiat, quod etiam ab ipsius Abbatibus et fratribus indempnis permaneat, volumus et statuimus firmiter obseruandum, quod nullus Abbas et conuentus ipsius ecclesie uendat vel ad aliud alienationis genus protrabat, quic- quid in possessionibus et ivribus inuentum fuerit Monaster» prelibati, nisi consensus ecclesie accesserit babenbergensis et principis Stirie, Preterea possessiones in Pirno monte, quas illustris dominus Otake- rias Stirensis Marchio ab ecclesia babenbergeusi ivre pheodali pos sederai, per manvs reuerendi patris sancti Ottonis predecessoris nostri babenbergensis ecclesie episcopi taliter resignauit, ut easdem conferret Monasterio Glunicensi, quod et fecit, dicti Monastery fra tribus confirmamus, Uidelicet siluam quandam totam, que Aira Cu acarla ab incolis nuncupatur, terminis istis ueris et legitimis in pre sentia antedicti Uenerabilis sancti Ottonis babenbergensis episcopi et optimatum suorum euidenter expressis, Scilicet a monte Wurch- kogel in vno latere montis ipsius directim per uallem usque ad montent Langwat secundum descensum pluvialis aque per totam Avgyam usque in Tyecha, Et a monte Langwat secundum descensvm Rivi et uallis ipsius montis usque in Tyecha descendentia. Et a fluvio Tyecha usque ad Sepach Et per Rivum Sebach sursum usque ad Stagnum et ipsum Stagnum totum, de quo nomen sumpsit der Sebach, Et a Stagno sursum usque ad Lacum Lâwen Et a lacu Lâwen usque per fontem Et a fonte per Rvpes, qui dicitur Torstaein, Et a Torstaein sursum usque ad Willdense Et a Willdense usque in Pirnse deorsum, Et a Pirnse secundum descensum Rivi Tyecha, directim per totum montem Swerzenberch, infra et supra, culta et inculta cum alpibus usque in Sebach. Insuper alterum montem Gvlch et Salinam, que in ipso est, Et omnia hinc et inde ex latere montis undique iacentia Et super ipsum montem Gvlch siluam totam cum omni utilitate, que ibi nunc est aut perpetuo fieri poterit, Et ut sepedicto in Monasterio Glvni censi cultus divini nominis per nos etiam augeatur, donauimus de consilio Canonicorum ecclesie nostre dicti Monastery fratribus trans flumen Tanpach in villa Gersten mansum Gozilai uenatoris an der Wure cum proximo pheodo sibi adiacenti. Item uolumus et firmiter
387
statuimus obseruandum, ut nul Ins iudicum vel officialium ecclesie nostre aliquam exactionem putestativam sev ivrisdictionem in quibus- eunqne memorati Monasterii prediis, possessionibus, hominibus aliqua Iiter exercere debeat, Et ne ista traditionis nostre pia actio unquam ab aliquo successorum nostrorum sev hominvm aliorum infringatur, cum banno Domini nostri iesu christi omnivmque sanctorum nec non et nostro sub exeonmunicationis et anathematis vinculo districtius probibentes, ne quisquam deinecps id, quod indulsimus siue conces- simus, Monasterio Glvnicensi infringere vel cassare aliqualiter audeat uel presumat. Hocque, quod fecimus sollempniter, nostro sigillo pro- fitemur. Huius rei testes sunt: Diedpoldus venerabilis Patavieusis ecclesie episcopus. Albero Decanns, Jacobus Archypresbiter, Adel- bertus archypresbiter Canonici Patavieusis ecclesie. Heinricus maior prepositus ecclesie babenbergensis, Pvrchardus Decanus, Tyemo prepositas saneti Stephani, Vlricus archidyaconus, Eber- hardus Cantor, Chvnradus Custos, Canonici ecclesie babenbergensis, Perchtoldus dilectus consanguinevs noster dux Meranye, Leittoldus de Wahrstaeine, Vlricus de Wiltperch, Amelpreht de Lochvsen, Ortolfus de Tolet, Pillunch de Kyrchaeime, Ekkart de Lymeze, Laentfrit de Eppenstaeine, Alrammus de Kambe, Arnoldus de Ka mer, Hermannus, Marquardus Slikarij, Pilgrimus de hage, Erchen- poldus de Hagwalde, Starchandus, Rudigerus et frater eius Otto, Warmundus de Cyrberch, Heinricus stierbenze et alter Heinricus, Hugo der Gaerwer cum multis aliis.
Datum :i[nid Laureacum in ecclesia saneti Laurentij, vbi etiam eodem die Tredecim (sic) prelati cum multitudine cleri conuentum sollempniter celebrabant, Anno puntificatus nostri sexto, Anno ab In- carnatione Domini Millesime Centesimo Octogesimo Tertio, Pridie idus Augusti, InDictione Septima, Regnante Domino nostro iesu christo In eternum feliciter, Amen.
Original mit Siegel, im Archive zu Gleink. — Kurz, Beiträge, III. 319. — Hormayr's Werke, HI. 428.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCLXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/6e8f6e8f-af03-4f86-8f87-0ea572c24798/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success