Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CVI. , S. 169
CVI.
IN nomine sanete et indiuidue trinitatis Leopoldus Marchio Styrensis Perichtoldo Abbati Gcrstensi omnibusque eins successori- luis in perpetuum. Quia mundus in maligno positus magnis et diuersis nos solet inuoluere negotijs, ut saltem eorum, qui deo in locis reli- giosis famulari statuerunt, meritis adiuuemus, quietem et vtilitatem ipsorum modis, quibus possuimus, tenemur adaugere.. Hac igitur in- spectione tam futurorum quam presentium memorie conmendamus, quod nos donationem, quam fecit pater meus pie memorie Otakeherus marchio Styrensis in predijs, que Gêrstine contulit ecclesie cuius- que et fundator fuit, Abbati Perichtoldo et fratribus eiusdem Mona stery, sicut eo viuente per manum nostram est facta, huius scripti nostre (sic) testimonio in perpetuum conflrmamus, hoc de nostro ob re- medium anime iam dicti patris mei necnon nostre parentumque nostrorum super addentes, ut in possessionibus eorundem prediorum et omnium, que amodo illis conferantur, ea, qua nos fungimur et ante, quam darentur, functi sumus, se gaudeant fungi Libertate, Hac videlicet, ut a iudicijs omnium iudicum eadem predia sicut et nostra prorsus sint libera et ut nulli successorum nostrorum Iiceat aduocatiam de predijs eiusdem ecclesie alicui in feodum concedere. Statuimus etiam, ut in omni terra nostra libere in venditionibus et emptionibus et omnibus negotiationibus suas exerceant negotiationes ita sane ut quo- cumque ierint, quecumque duxerint, nec vectigal nec theloneum inde persoluant. Preterea in omnibus aquis, que sunt in forestis nostris, libertatem piscandi illis conferimus exceptis media (sic) Rumikch et
160
aneso, in quo solummodo tale ius habent in eis locis, ubi sua predia preterfluit. Imprimis etiam forestis nostris de cesionc lignorum et de pascuis animalium et de quibuslibet usibus excepta venatione plenum ius illis conflrmamus. Pro venatione autem tale statutum conmutamus (sic), ut de qualibet fera, que in eisdem capitur, semper dexter armus illis pro sui iuris portione assignetur. Insuper ut bomines nostri cum bominibus, qui sunt de familia iam dicte ecclesie, licite matrimonia contrabant et ut omnes pari iure censeantur, indulgemus. Vt autem bec concessionis nostre statuta rata permaneant et a posteris nostris firmiter obseruentur, presens scriptum Sigilli nostri impressione dignum duximus roborare. Huius rei testes sunt Fridericus, Hain- ricus, Perngerus, Rudolf us, Sweykker, Marquardus, Dietmarus, Etich, Rudolfus, Pruno, Otacher, Erchinger. Anno dominice in- carnationis M.C.liij. (sic) indictione XV. pridie Kalendas Maij data Steyr.
Abschrift auf Pergament im Archive zu Garsten. •— Pusch, Dipl. Garst. 31. cf. Kurz, Beiträge II. 489.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/73e33748-19b4-49ec-820c-43572743344d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success