Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XXI. , S. 37
XXI.
seines Vaters Karlmann und seines Grossvaters Ludwig.
IN nomine Sanctœ et individuœ Trinitatis. Arnulphus Divina favente gratia Rex. Si locis Deo dicatis aliquod nostri suffragij solamen contulerimus, id nobis et ad statum regui nostri et ad per- petuum augmentum profuturum esse credimus. Quapropter noverit
28
omnium fidelium nostrorum prœsentium atque futurorum solertia, qua- liter nos pro remedio animœ nostrœ nec non venerandœ memoriœ genitoris nostri Karlomanni serenissimi Regis avique nostri Ludwici animabus quasdam res proprietatis nostrœ in pago Trungawe juxta fluvium Chremisa ad monasterium ejusdem nominis constructum in honore domini nostri JESU Christi jure perpetuo in proprietatem donavimus, Hoc est Curtem vocabulo Newanhova tum omnibus ad eam rite pertinentibus, beneficijs, Mancipijs, œdificijs, terris cultis et incultis, pascuis, pratis, sylvis. aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, quœsitis et inquisitis, exitibus et regressibus, vijs et invijs, forestis forestarijsque atque omnibus interius exteriusque illuc pertinentibus excepto, quod prius Venerabili Abbati Purchardo apud Papilindorf in beneficium concessimus erga Karolum Imperatorem in propriœ potestatis portionem acquirere et quod Snelperoni Abbati ad Cidalarin in orientali latere Nczilpach donavimus. Cœtera quoque ex integro et per omnia ad supradictum Cœnobium Salvatoris nostri JESU Christi tali immunitatis nostrœ prœcepto in perpetuum donare volumus, ut nullus Judex publicus aut quœlibct persona ex judiciaria potestate supradictam Curtem aut loca vel agros seu reliquas posses- siones vel quas deinceps unius ipsius curtes divina pietas augeri volu- erit, ad causas judiciario more audiendas, exigenda vel freda aut vadia seu mansiones vel pratas (sic) faciendas aut fidejussores tollendos aut homines tam ingenuos quam servos per terram ipsius curtis et super omnia circa ad eum pert i neu lia commauentes injuste distrin- gendos aut ullas reddibitiones aut illicitas occasiones requirendas ullo unquam tempore ingredi audeat vel ea, quœ superius nominata sunt, penitus exigere prœsumat, sed liceat eamdem curtem et res illuc respicientes supradicti ca?nobij habere Abbatem, cujus vocabulum est Chremisa, sub tali immunitatis nostrœ defensione successorumque nostrorum sieut cetera Cœnobia, qua? roboratum nostrœ immunitatis pra?ecptum prœdecessorumque nostrorum habere noscuntur. Et quod шипит fiscus noster exinde sperare poterat, hoc totum pro œferna remuñeratione nostra ac genitoris nostri avique nostri ad supradictum Monasterium jure perpetuo donare volunus nullo suecessore nostro unquam aliaque persona inquietante. Et ut luec auctoritas nostrœ donationis firmior habeatur et ab omnibus fidelibus sanctae Eeclesiœ et nostris verius eredatur ac diligentius conservetur, manu propria nostra subter firmavimus et annuli nostri impressione sigillari jussimus.
29
Signum Domini Arnulphi gloriosissimi Regis. (Monogramma.) Albertus Cancellarius ad vicem Theotmari Archicancellarij reco- gnoui. Datum 1ll°Non. Jan. Anno Incarnationis Domini DCCCLXXXVIII° Indictione VI? anno primo regni Arnulphi Serenissimi regis. Actum Regenspurch in Dei nomine feliciter. Amen.
Rettenpacher, Annal, cremifan. 36. — Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 16. Nr. 8. ex Cod. Frideric. sec. XIII—XIV.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/86a15c9a-9830-43b1-bdd3-46e9c0d6b911/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success