Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XLV. , S. 71
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XLV. , S. 71


XLV.
In nomine sanctae et indiuidue trinitatis. Otto diuina clementia imperator Augustus. Nouerit omnium fidelium nostrorum tam prae- sentium quam et futurorum industria, qualiter uenerabilis Piligrimus sanctae Patauiensis aecclesiae episcopus obtutibus serenitatis no- strae adtulit quasdam sui Kartas episcopatus, in quibus continebatur, qualiter piae recordationis antecessores nostri Hludoivicus et Arnol- fus imperatores quamdam sui iuris Abbatiam Chremisa vocitatam ad Patauiensem aecclesiam, quae est in honore sancti Stephani protho- martyris Christi constructa et dedicata, ubi sanctus Valentinus con fessor Christi corpore requiescit, iure imperiali donauerint, obsecrans pietatis nostra« munificentiam, ut eas nostre quoque auctoritatis ro- boratione renouaremus. Ideirco non suae solum seruitutis assiduitate commoniti sed et interuentu fidelium nostrorum Williffisi et Gerconis archiepiscoporum incitati iustis eius praecibus assensum praebui- mus et eandem abbatiam cum omnibus iuste et legaliter pertinen- tibus ad praefatam aecclesiam sancti Stephani, ubi Piligrimus pon- tifex praecsse dinoscitur, donamus et imperiali uigore perpetualiter roboramus eo uidelicet tenore, ut sepedictae aecclesiae rectores eandem iam dictam Abbatiam sine alicuius contradictione atque mo lestia securiter teneant atque possideant. Et ut haec nostrae dona- tionis et renouationis auctoritas ueriorem firmioremque per cuneta uoluentis mundi curricula optineat uigorem, iussimus banc cartam conscribi et anuli nostri inpressione sigillatam manu propria subtus firmauimus.
Signum domini Ottonis Imperatoris augusti. (Monogramma.) Poppo Cancellarius ad uicem Willigisi archicapellani reco- gnoui. Datum III?idus Junii anno dominice incarnationis DCCCCLXXV° Indictione III.° anno uero regni domni imperatoris Ottonis XIIII? Imperii autem VIII? Actum Erfesfurt In Christi nomine feliciter. Amen.
Mon. boie. XXXI. I. 223. Nr. H5. ex lib. cop. patav. — Urkundcnbuch von Kremsmünster, pag. 26. Nr. I5.
62
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/8ed29334-79a9-4b6a-9190-8d90af82ecfb/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success