Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXX. , S. 279
CLXXX.
С In nomine sanete et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gratia babenbergensis episcopus secundus. Notum sit uniuersis fide- libus tam futuris quam presentibus, qualiter duo filii Ovdalrici de
m
Willcheringen, quorum alter Odalricus, alter Cholo uocabatur, pre- moniti a parentibus monasterium cistertiensis ordinis in fundo here- ditatis sue construentes, ad sustentationem deo ibi seruientium partem prediorum suorum illuc contulerunt. Odalricus vero pergens in expe- ditionem ierosolimitanam omnem portionem hereditatis sue nostre babenbergensi ecclesie, si forte non rediret, in proprietatem dedit. Eo uero in expeditione defuneto, cholo frater eius non longe postea correptus infirmitate, ipsam abbatiam Willeheringen et omnes perti- nentias eius babenbergensis ecclesie ditioni et gubernationi contra- didit. Vnicam uero filiam suam, quam uxore mortua teneram habebat, cum omnibus possessionibus suis nostre eure commendauit hac uide- licet ratione, ut, si ante nubiles annos puella ex hac uita migraret,
270
possessiones uniuerse in ditionem cederent babenbergensis ecclesie. Nos ergo predictum willeheringense monasterium, et omnia, que a predictis fundatoribus suis uel ab alus quibuscumque fidelibus, sed et ea, que nostra deuotione collata sunt, ei inuocata omnipotentis dei fortissima uirtute, freti quoque beati Petri apostolorum principis et sacerdotii nostri auctoritate ab omni infestatione vel perturbatione banno defensamus, conmunimus, et corroboramus. Testes prioris et secunde donationis hii sunt: Otaker marchio de styra, Liutoldn s comes de blaia, Gotscalchvs et filius eins Fridericus de hunesperch, Reginoldus de rifenberg et filius sororis eius Odalricus, Pernhart de stouphe, et hii ex liberis. Ex minist erial ibus an I em Gotpolt de Osterhoven, Gozwinus item de Osterhoven, Gundeloch de bodeln- dorf, Cônrat camerarius de babenberg,Adalbero de borgelin. March- uuart de Werde, Dietericus de Trôine, Wernhart item de Tróine, Ernest de hartheim, s. s. Egino de bosenbach, Otto de Uni liai m. Liutolt de durcheim, Liutolt long. Helmwich de durcheim.
Data bruuiningin VII. Kalendas octobris Anno dominice incar- nationis M. C. LIIII. Indictione II. Anno III. regni Friderici romano- rum regis.
Original auf Pergament, beträchtlich beschädiget, mit aufgedrucktem, eben falls schadhaftem Siegel im Archive des Kl.Wilhering. — Kun, Beiträge,IV.830. — Stülz, Gesch. v. Withering, 467.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/92c2c2a7-390a-4978-ab25-63e7d3b1c7f4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success