Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXIX. , S. 278
CLXXIX.
des Nachlasses Otto's von Machlant.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Chonradus diuina gracia Patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum. Quia facile a memoria hominum labitur, quiequid apud modernos sine discretione agitur, placuit antiquitus, utea, que ad decorem domus dei spectant, testimonio litterarum committantur, ne a superuenientibus obliuioni, tanquam si nunquam facta fuissent, tra- dantur. Inde est, quod ad noticiam praesentium et futurorum Kartam istam scribi iussimus, qualiter controuersia, quae diu agitata est inter Karissimos fratres nostros de Bomgartenberge et regulares canonicos de saneto Johanne de possessionibus Ottonis uiri nobilis fundatoris utriusque cenobii sine contradictione utriusque partis decisa sit. Abbas enim Fridericus consilio et consensu fratrum suorum pro terminanda causa totius querele unam curtim Chunegeswisen et tres
269
uineas in chremesa consensu nostro per manus Walchunonis aduo- cati de Clamma fratribus nostris de saneto Johanne tradidit et in praesentia multorum sine alicuius contradictions potenti manu dele- gauit eo tenore, ut numquam alicui episcoporum liceat hoc factum retractare aut inductione prepositorum futurorum aliquibus molestiis super hac causa abbatem et fratres suos infestare. Ut haec rata et inconuulsa in perpetuum permaneant, auctoritate domini nostri Jesu Christi et sancti Stephani prothomartyris presentis paginae scripto raboramus et impressione sigilli nostri confirmants. Quicunque ista immutare, disturbare attemptauerit, sanguine et corpore christi in extremis careat. Huius rei isti sunt testes conscripti : Marquardn s de Gluze, Diurinc de Weruen, Herwich de tanne, Berhtoldus de imezingen, Porn, de amelungesbach, Sifrit de monechbach, Heinrich de lobetesdorf, Heinrich de longowe, Gotefridus de innerenuelde, Heinrich de innerenuelde, Dietrich, Walther de dunnenbach. Haec facta sunt ab incarnatione domini anno M.C.L.IIII. Indictione II. Data ebelesberc X. Kal. Julîi.
Original (dessen Siegel abgefallen) im Museum zu Linz. — Kurz, Beiträge, III. 396.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/b2fe656c-bccf-4a42-b260-6bebb73ceeae/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success