Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXLVII. , S. 226
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXLVII. , S. 226


CXLVII.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis ego Reginbertus dei gratia patauiensis ecclesie humilis servus et minister notum esse cupio, quod nobilis bomo quidam Adilrammus de Berge aduocatus ecclesiç sancti floriani diuina instruetus misericordia ius quoddam aduocatiesue, uidelicet oblationes rusticorum inter duos fluuios Trunam
217
et Aîtasum, quod Meginhardus de Ippha beneficiario iure ab eodem Adilrammo susceperat, in manus meas resignauit ea scilicet ratione, ut ego super altare sancti floriani prefatum ius aduocatie delegarem, ut, si ipsa ecclesia sancti floriani aut per uiolentiam aut per negligen- tiam ipsius aduocati detrimentum aliquod passa fuit, hac reconpensa- tione condonatum a domino et a sancto floriano indulgeretur. Tali igitur ratione predictum ius aduocatie, sicut ab Adilrammo in manus meas traditum fuerat, super altare s. floriani delegaui. Cuius dele gations testes sunt Adelram de Chamba, Warmunt de Wizzinbach, Meginhart de Ippha, Ogo de Pazricheswanc, Borno et filii eius Rüdiger et Borno, Clwnrat, Rôdolf, Willehalm de Muleheimen, Lotwin. Hanc igitur traditionem firmissima banni tuicione et sigilli nostri inpressione firmauimus, ut nul lus succedentium aduocatorum aut aliqua persona hoc audeat infringere. Si vero aliquis huius tradi- cionis decretum uiolare presumpserit, sciat se auctoritate beati Petri et domni apostolici et nostra pro tam nefario ausu exconmunicatum et nisi resipiscat, usque ad finem uite sue a conmunione ecclesiç segre- gatum. Date Anno ab incarnatione domini Millesimo C. XL. V. III. Idus Martii, Papa Lucio, Rege Chônrado, Prefati cenobii s. floriani Preposito Dietmaro.
Original auf Pergament, dessen Siegel verloren ist, im Archive des Klosters St. Florian. Abgedruckt bei Kurz, Albrecbt IV. II. 456.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CXLVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/b54cbc86-544a-4c24-9a59-28b8d32bffc3/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success