Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXXVI. , S. 199
CXXVI.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Ego Embricho per misericordiam dei sanete Wirzburgensis ecclesie humilis minister magnam esse perpendens eterne beatitudinis portionem bona religio- sorum uirorum studia supportando promouere, quorumdam episcopo- rum baioarie et aliorum Christi fidelium peticionem et consilium pro quodam beato viro Friderico videlicet gratranter (sic) susecpi et uoto ipsius in nomine domini per omnia satisfeci. Sanete enim deuotionis desiderio idem prenominatus uir accensus a nobis supplicando ex- postulabat, ut pontem in uilla Wels, qui tam nostris quam predeces- sorum nostrorum usibus deseruierat, cum magna tamen et intolerabili exaetione et depredatione illorum, qui pontem seruabant, absolutum ab omni teloneo liberum uiantibus permitteremus ea uidelicet condi cione et firma concambii cautione, ut ipse de propriis bonis suis tantundem ualens ecclesie nostre restitueret. Ipse uero nichil hesitans sed tam aeecptabile deo propositum consummare festinans per manum fideiiussoris sui Herrandi cuiusdam nobilis uiri de Lovpe partem prediorum suorum in balsenze saneto Kyliano martyri secundum beneplacitum totius familie nostre tradidit, quod concambium aduo- catus bonorum nostrorum et Lambacensis ecclesie marchio Otacher consuetudinario iure prouincie illius in recompensatione iusti telonei susecpit. Placuit etiam nobis aream quamdam videlicet partem insuie, quam domnus abbas Lambacensis Wigand cum assensu fratrum suo rum trans flumen sitam causa liberi et pacifici transitus eidem ponti assignauit, pro testimonii cautela hac eadem cartula posteris trans
190
mittere. Ad luiins ergo concambii confirmationem et pontis continuam libertatem nos quoque adiacens beneficium cuiusdam Bezelini pre- dicto iam fratri in proprietatem tradidimus, cuius fundi est terminus ex una parte inter illud predium, quod quidam nomine Asewinus possederat, in flumen Trunam, ex alia uero parte per regiam uiam a saltu indirectum ad ueterem eiusdem fluminis pontem et infra uiam regiam tria iugera queis concambita cum prato ad supradictum pertinenti benefîcium. Et ne aliquis hanc traditionem infringere uel ulla ratione cassare presumat, banc cartam conscribi fecimus, Quam sigilli nostri impressione et iuris nostri auctoritate corroborauimus. Huius rei testes sunt Liberi : Albwin de Steine, Bernhard de Troune, Reginger de Tumoltesheim, Heinrich de Husrukke, Rodolf de Puollenberge, Engelscalc de Vra, Roudolfde Wasen et frater eins Engelscalc, Roudolf de Oberndorf, Gunther blanche et frater eins Dietwin, Dietprant de Chustelwanc, Amelpreht de Slagespach, Herrand de Loupe, Manegolt de Volspach, Otto de Ruite, Nendinch de Volspach; Ministeriales S. Kyliani testes sunt hii: Howard de Morenpach, Hûc et frater eius Altman de Hage, Billunch, Hartwic, Gotefrid et frater eius Werniout, Dietrich et frater eius Chounrad de Eiterbach, Sigebot et frater eius Chounrad et alii complures. Facta sunt bec anno dominice incarnationis M.C.XL. Indictione III.
Pachmair, Series Abbat, cremifan. pag. 875. — Urkundenbuch von Krems münster, pag. 39, Nr. 31 ex cop. sec. XII.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/c67e7190-1732-42de-86a8-d1e21c4582e3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success