Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXXII. , S. 346
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXXII. , S. 346








CCXXXII.
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis Liutoldo abbati monasterii S. Blasii, quod Admontis dicitur, ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpe tuum. Officii nostri nos ammonet et invitat auetoritas, pro ecclesia- rum statu satagere et earum quieti ac tranquillitati salubriter auxiliante domino providere. Dignum namque et honestati conveniens esse di- noscitur, ut. qui ad earum regimen domino disponente assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitiis tueamur et beati Petri atque apostolicœ sedis patrocinio muniamus. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, predecessorum nostrorum bona; memoriœ Paschalis, Innocenta, Lucii Romanorum pontificum vestigiis inhœrentes sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes, ut quascumque possessiones, quœcumque bona idem monasterium in prSBsentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis prœstante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus illibata permaneant, in quibus luce propriis duximus exprimenda vocabulis.
Ex dono Ьonœ memoriœ Gebehardi Salisburgensis arebiepi- scopi fundatoris ejusdem coenobii in valle Admontensi fundum eccle- sie S. Blasii et quecumque Hemma cometissa ibi habuit, patellam salis in vicina monasterii apud Halle et maximam partem adjacentis nemoris. Ex dono Tiemonis archiepiscopi successoris ejus curtem ex altera parte alvei, qui dicitur Admont et ecclesiam S. Amaudi
337
Episcopi et reliquum nemoris, Parrochiam et prœconium ultra flumen Anesis cum Ecclesia S. Amandi, Patellam apud Halle cum augia, quœ adjacet prœdicto flumini. Ex dono Chunradi senioris Archiepi- scopi Salzburgensis patellas et salinas apud Halle et forestum omne ad Wenge pertinens cum Novalibus et decimis, Curtes Rudindorf, Arnieck, Rute, Chrumpovve et quœ dederunt prœdicti Episcopi in varus usibus alpium et montium, ubi sal coquitur et ferrum foditur, cum agris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus a rivulo Zedelze usque Froduize et a Luzahe usque Staiphe. Ex dono Eberhardi Archiepiscopi Salzburgensis Ecclesiam S. Galli in silva nova cum decimis et novalibus et omni jure suo et salinis ibidem. Ex dono Chunradi primi Ecclesiam S. Mariœ Magdalena; et Domum Hospi talem Friesach cum decimis, prœdiis et omnibus justitiis suis. Ex dono quorundam Nobilium, Rainerii videlicet et Petrissœ et aliorum consanguineorum Liutoldi Abbatis Admontensis Allodia Tovernick et Chirchaim cum omnibus pertinentiis suis, Medietatem Ecclesiœ S. Jacobi cum prœdio Cholmenzi. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi Decimas apud Tivene, Flatsach, Chrapfeld, Michlendorf cum omni bus pertinentiis eorum. Ex dono Chunradi secundi Archiepiscopi curtem decimalem ad Wertse cum prœdio Rapotendorf, Guttenprtui- nen et aliis possessionibus Mathildas matronœ, Ecclesiam S. Michae lis cum prœdio Zezen, Ecclesiam S. Johannis cum prœdio Zozzen, cum decimis et omni jure suo.
Ex dono Marchionis Otaker alpem Scoberen ad idem prœdium pertinentem, Quidquid apud Grazlup et Pals habetis. Ex dono Geb hardi Archiepiscopi decimas Chatse, Welze, Lungovve cum appen- ditiis suis. Ex dono ejusdem Archiepiscopi Ecclesiam de Tiufenbach et Aichdorf, Preitenfurt cum omnibus pertinentiis eorum, Apud Wenge Ecclesiam S. Agathœ cum omnibus pertinentiis suis, Eccle siam saneti Andreœ et curtem Trieben cum omnibus pertinentiis suis, Ecclesiam Dietmarsdorf et curtem cum adjacentibus prœdiis, vide licet Griez duas, Perndorf, Strechovve, Puhel cum omnibus perti nentiis suis. Ex dono Alberti Archiepiscopi Salzburgensis Parochiam Palte cum omni jure suo. Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi Ecclesiam S. Mariœ cum prœdio, quod vocatur Jœringen inferius. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi Jœringen superius cum omnibus appenditiis éorum, Prœdium Nazovve cum multis aliis adjacenti bus prœdiis. Ex dono Chunradi et Eberhardi Archiepiscoporum
Eccle$iam S. Nicolai et prœdium Gotfridi Mokkernovve cum novali- bus et decimis, Ecclesiam S. Martini cum prœdio Strazganch, quod fuit Guntheri Marchionis et Chunradi Comitis de Pilstain, cum omnibus pertinentiis suis; Prœdium Radlach, quod fuit Comitis Pernhardi; Quidquid habetis Lusniz, Chamere, Mutarn. Ex dono Archiepiscoporum apud Sundrmœringen, Prukkarn, Aiche, Eberhartingen quœcumque habetis. Allodium magnum apud Hoveheim, quod a Nobilibus de Abensberg emistis. Ex dono Nobilium prœdium apud Hus superius et inferius cum Ecclesia S. Paterniani cum omnibus pertinentiis suis. In Ensvvalde, Schratengastei et Tri- cenvvald, Ecclesiam S. Martini cum novalibus decimis usque Hor- genbrucken. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi prœdium Mittrechoven, Wenge, Elinovve. Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi prœdium apud Chuchil, curtem apud Salzburch, Hirsehalm cum appenditiis eorum. In villa Beirhalle quœcumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisistis. Ex dono Nobilium quidquid apud Pergen, In Brichaim, Haselbach habetis. Ecclesiam S. Martini cum prœdio magno Eisindorf, quod fuit Udalrici, et alteram Eccle siam cum prœdio Pernhardi et omnia, quœ ibidem emistis.
338
Eccle$iam S. Nicolai et prœdium Gotfridi Mokkernovve cum novali- bus et decimis, Ecclesiam S. Martini cum prœdio Strazganch, quod fuit Guntheri Marchionis et Chunradi Comitis de Pilstain, cum omnibus pertinentiis suis; Prœdium Radlach, quod fuit Comitis Pernhardi; Quidquid habetis Lusniz, Chamere, Mutarn.
Ex dono Nobilium Treboche, Tunevviz, quinque curtes ad pon- tem S. Stephani; in eadem Parochia ex dono Eberhardi Archiepi scopi decimas, Quidquid apud S. Benedictum et Puchovve, Lobenich et Chrovvat prœdiorum et decimarum habetis. Ex dono Chunradi primi decimas ad Mum. Ex dono Nobilium prœdia Muterndorf. Ex dono Eberhardi Archiepiscopi duos mansos in villa Teschanschir- chen cum decimatione tota inter Pincha et Lavenze. Ex dono Nobi lium quœcumque apud Wurvelach, Potsach, Gomvarn, Phaphenstain et Aichovee possidetis. Ex dono Gebehardi Archiepiscopi Ruste, Arnsdorf, Welmnich cum appenditiis eorum. Apud Wachovve quidquid Comes de Wolfrathusen, apud Brunnen quidquid Fride- ricus advocatus vobis dederunt. Quœcumque dono nobilium apud Chretnee, Etise et WJteburch possidetis. Apud Tresvviz et Linien prœdia cum decimationibus suis, Ecclesiam S. Johannis et prœdium Hagenberg et Winzenbach et Gundachringen.
Ex dono Archiepiscoporum apud Sundrmœringen, Prukkarn, Aiche, Eberhartingen quœcumque habetis. Allodium magnum apud Hoveheim, quod a Nobilibus de Abensberg emistis. Ex dono Nobilium prœdium apud Hus superius et inferius cum Ecclesia S. Paterniani cum omnibus pertinentiis suis. In Ensvvalde, Schratengastei et Tri- cenvvald, Ecclesiam S. Martini cum novalibus decimis usque Hor- genbrucken. Ex dono Gebhardi Archiepiscopi prœdium Mittrechoven, Wenge, Elinovve. Ex dono Chunradi primi Archiepiscopi prœdium apud Chuchil, curtem apud Salzburch, Hirsehalm cum appenditiis eorum. In villa Beirhalle quœcumque a Comite Pertholdo et Ottone Palatino dono vel concambio acquisistis. Ex dono Nobilium quidquid apud Pergen, In Brichaim, Haselbach habetis. Ecclesiam S. Martini cum prœdio magno Eisindorf, quod fuit Udalrici, et alteram Eccle siam cum prœdio Pernhardi et omnia, quœ ibidem emistis.
Nec Episcopo nec Abbati ipsi nec persona; alicui facultas sit bona ejusdem coenobii in feudum sive beneficium sine consensu me- liorum et discretorum fratrum aliquibus dare nee modis aliis alienare. Sane sepulturam ill ius loci liberam esse censemus, ut, qui se illic
339
sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint vel interdicti, extremœ voluntati eorum nullus obsistat salva justitia matricis Ecclesiœ. Laicos sive Clericos liberos et absolutos ad Conversionem suscipere nullius Episcopi vel Prœpositi vos inhibeat contradictio. Prohibemus quoque, ut nulli fratrum post factam professionerti absque Abbatis totiusque congregationis permissione liceat ex eodem claustro discedere, disce- dentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Sane Novalium vestrorum, quœ propriis manibus aut sumpti- bus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas prœsumat exigere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Ab- bate vel tuorum quolibet successorum nullus ibidem qualibet sur- reptionis astutia seu violentia prœponatur, nisi quem fratres communi consensu vel pars consilii sanioris secundum timorem Dei et Beati Benedicti Begulam prœviderint eligendum.
Decernimus ergo, ut nulli omnino bominum liceat prœfatum Mo- nasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet yejtationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibils omnimodis profutura salva Sedis Apostolice auctoritate et Salzburgensis Episcopi Canonica reverentia, cui tamen omnino non liceat ei vexationem aliquam vel consuetudinem, quœ Begularium quieti noceat, irrogare. Si qua igitur in futurum Ecclesiastica secularisve persona nostrœ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi prœsumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis hono- risque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de per petrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Bedemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtœ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua Jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonœ actionis percipiant et apud districtum judicem prœmia œternœ pacis inveniant. Amen.
Ego Alexander Catholicœ Ecclesiœ Episcopus subscripsi.
Ego Bernhardus Portuensis et S. Buffinœ Episcopus subscripsi.
Ego Chunradus Maguntinensis Sedis Archiepiscopus et Sabinen- sis Cardinalis subscripsi.
Ego Oddo Tusculanus Episcopus subscripsi.
Ego Jacynctus Diaconus Cardinalis S. Mariœ subscripsi.
340
Ego Cinthius Diaconus Cardinalis S. Adriani subscripsi.
Ego Manfredus Diaconus Cardinalis S. Georgii ad velum aureum subscripsi.
Ego Hugo Diaconus Cardinalis S. Eustachii juxta templum Agrippœ subscripsi.
Ego Johannes Presbyter Cardinalis S. S. Johannis et Pauli tit. Pamachii subscripsi.
Ego Hildebrandus Basilicœ XII. Apostolorum Presbyter Cardina lis subscripsi.
Ego Albertus Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentii in Lucina subscripsi.
Ego Gvvilhhelmus Presbyter Cardinalis tit. S. Petri ad Vincula subscripsi.
Ego Boso presbyter Cardinalis sanctœ Pudentianœ tit. Pastoris subscripsi.
Ego Petrus Presbyter Cardinalis tit. S. Laurentii in Damaso subscripsi.
Datum Tusculani per manum Gratiuni Sanctœ Romanœ Eccle- siœ Subdiaconi et Notarii IUI. Idib. Febr. Indict. IV. Incarn. Domi nicœ Anno MCLXX. Pontificatus vero Domini Alexandri pape III. Anno XII.
Peí, Thesaur. T. III. Ps. III. pag. 66G.
ССХХХШ.
Circa 1170. — Markgraf Otakar von Steyr bittet den Papst Alexander III., die Tauschverträge, welche seine Vorfahren mit den Bischöfen Altmann und Conrad von Passau in den Jahren 1082 und 1160 eingegangen, zu
bestätigen.
Domno et patri in christo karissimo A. sanete romane et aposto lice sedis summo et uniuersali pontifici 0. marchio styrensis perfecte fidelitatis omnimodum seruicium. Quum sanetitatis uestre excellen- tiam et honoris sublimitatem pater et domine semper augeri anhelamus et amplifican desideramus uestigia pro posse sequentes parentum nostrorum, qui pro conseruando iure et h re uestro et beati Petri actenus indefesso studio decertauerunt et laudabili instantia teste deo in id ipsum promouendum interriti perseuerauerunt, eo confidentius pietatis uestre ianuam aperiri nobis pulsamus et donari nobis, que donanda sunt uel petenda, non dubitamus. Credimus eniin non latere
341
sanctitatem uestram omnes progenitores nostros non solum cbristiar nissimos fore, uerum etiam circa ecclesiastica iura diligentissimos exstitisse, unde ex inspiratione diuina de reditibus suis diuersis in locis diuersa cenobia construxere. Et quum quçdam illorum tuicione uestre munificentie seu decessorum uestrorum priuilegiis nondum constat esse munita, rogamus attentius paternitatem uestram, que pa- ratissima gratis cunctis occurrit, ex pietatis habundantia, quatenus speciali quodam monasterio nostro scilicet Garstensi manum benigne apponere curetis et predia seu priuilegia, que a nobis et parentibus nostris prefato monasterio donata sunt et colla la, auctoritate uestra priuilegio (sic) roboretis et confirmetis. Hinc etiam paternitatis uestre discretionem scire optamus, parentes nostros conquisisse ab episcopatu patauiensi a sexaginta fere annis ecclesiam baptismalem cum omnibus ad ipsam pertinentibus, in cuius etiam area predictum cenobium con- structum et fundatum tenemus, scilicet pro alterius ecclesie baptisma- lis concambio legali et perpetuali, horum scripta et episcoporum pri uilegia apud nos tenemus et subter notare uoluimus et, ut per uos roborentur et confirmentur, obnixius oramus.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Notificamus quia ego 0. dignatione dei patauiensis episcopus cum consilio fratrum et aliorum fidelium nostrorum confirmamus con- cambium, quod factum est sub temporibus felicis memorie Altmanni decessoris nostri inter marchionem Otachar et iam dictum episcopum. Hoc est autem concambium. Idem marchio tradidit in manu episcopi A. et aduoeati eius Odalrici predium unum ad beheimberch et aream, ubi ecclesia constituta est, et remisit episcopo A. decimacionem con- tiguarum uillarum eo tenore, ut ecclesia carstina perpetuo iure obti- neret concessu episcopi et successorum eius, scilicet omnia que in- teriacent inter rubinicha inferius urbem manantem et rubiniccha superiorem et infra fluuium anesum et fluuium styram usque rottin- bach et ultra styram dotem illam et molendinum cum iure suo et curtim illam, ubi rubiniccha labitur in anesum cum omni decimatione et toto iure sacerdotali. Et ut hec decessoris nostri constitutio firma, illibata inconuulsaque p< >fuo persistat, et ne aliquis successorum nostrorum infringere ualeat,' priuilegio nostro bulla nostra impressa sicut ipse corroborauimus. Huic etiam concambio, quod fecit episco pus A. intererant prepositi çcclesiarum, scilicet Hartmannus pre positos tituli s. floriani, Eingilbertus prepositus tituli s. ypoliti.
342
-
Archipresbiteri Arnoldus, Eberhardus. Decani Isanbertus, Odalri cus, Megingotus, Rudolf us. Capel Ian i Hartwicus, Odalricus, Ein- gilbertus mattecensis. De seruientibus uero interfuerunt Hartwicus de chrenzingau, Kerolt de mattse, Adelhalm, Marchwart, Reginhart. Insuper intererant de militibus ipsius marcbionis Waltehón, Cholo,
w'
Odalricus, Arbo, Hartnit, Arnhalm, Otto. De familiaribus autem Adelram, Durinch, Erchenger, Babo, Durinch, Adelbero, Rerhtolt, Richero, Volcholt, Durinch, Isangrin, Gerunc, Reginhalm, Otto.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Cûnradvs dei gratia patauiensis ecclesie episcopus Notificamus omnibus uere fidei culto- ribus tam presentibus quam futuris concambium, quod factum est inter nos et uenerabilem abbatem Sigehardum Garstensem fratresque ibidem deo sernientes, quod hoc modo perpetratum est. Hidem nam- que fVatres tradiderunt nobis per manus aduocati sui Otachardi sci licet marchionis de styra tres »tabularías curtes, unam apud timen- brunnen cum mancipiis et omnibus, sicut tunc possessa erat, ibidemque molendiuum cum iure suo, alteram apud hartheim, terciam apud boche et in eodem loco mansum unum, alterum uero apud emilingen eo tenore, ut decimas, que pertinent ad barrochiam abilenze eis iure concambii traderemus. Nos- itaque hoc iustum legitimumque concam bium esse perpendentes pari deliberatione mutuas commutationes fecimus prediaque supradicta nos et ecclesia, cui deo auctore presi dents, per manus adelberti de berge suscepimus eisque decimas prefate ecclesie donauimus eosdemque terminos a precessore (sic) nostro pie memorie Reginberto statutes confirmauimus, uidelicet a fluuio rubiniccha usque ad cursum frûdenize alterius fluminis et usque ad principium abilenze iuxta portam decernentes et statuentes, ut decimas his terminis inclusas cum omni iure sacerdotali prefatus abbas eiusque successores a nobis et a nostris successoribus perpetua et stabili possessione obtineant. Vt autem pagina huius mutue con- mutationis nostre inconuulsa et iIlibata permaneat, sigilli nostri im press i o ne eam insigniri iussimus idoneosque testes subter notari feci mus, Quorum nomina hec sunt, Chadelhoch pataviensis prepositus, Odalricus archipresbiter, Adelgoz decanus, Otacher marchio de styra, Adelbertus de berge, Cholo de wassenberc, Gotscalg de hunis- berg, Walchun de clamme, Babo de ameringin, Hartnit de ortte.
Original (?) auf Pergament, im Archive zu Garsten. Das vorliegende Exem plar stammt offenbar aus dem 13. Jahrhundert, und hatte ursprünglich gar kein
343
Siegel, welches erst viel später angeheftet worden zu sein scheint. — Pusch, Dipl. Garst. 47. — Ein Fragment bei Ludewig Rlqq. IV. 192. — coll. Kun, Beiträge II. S12.
- Tusculum.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/cc432185-22d9-40f6-a704-a33567d6b9d9/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success