Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XX. , S. 36
XX.
In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Karolus diuina fauente dementia imperator augustus. Si ergo locis diuinis cultibus manci- patis aliquid emonumenti (emolumenti) contulerimus, presentis uifae
27
prosperitatem a deo nobis donari credimus et aeternae uitae beati- tudinem consequi non dubitamus. Quapropter comperiat omnivm fidelivm nostrorum presentium scilicet ac futurorum industria, qua- liter nos ob amorem dei ac pro remedio animarum parentum nostro rum genitoris et genitricis nostrae, fratrum sororumque nostrarum ac pro nostra et coniugis nostrae aeterna remuneratione nonas de cur- tibus nostris subter nominatis omnium rerum nostrarum ad capellam, quae sita est in uilla, quae dicitur Otinga perdonauimus, id est de Vueles, de Atarnhova, de Matachove, de Rantesdorf, de Muninga, de Svuindilenbach, de Otingen, de Ostermnndingen, de Salhburch- houe, de Salina, de Atilla, de Osternhoua, de Dingoluingan, de Livchingan, de Incingan, de Peringan, de Chieminchhoue, de Uel- dan, de Helfendorf et nonam partem mutae ad Rantesdorf et Ta- beresheim, Ideoque hos nostrae auctoritatis apices inde conscribi mandauimus, per quod decernimus atque omnino sancimus, ut pre- fatae res ad prefatam cappellam deinceps securiter atque inuiolabiliter permaneant nullo umquam successorum nostrorum eas inde irrum- pente. Et ut haec largitionis nostrae auctoritas firmior habeatur, manu propria subter eam firmauimus et anuli nostri inpressione iussimus insigniri.
Signum Karoli serenissimi imperatoris augusti. (Monogramma.) Amalbertus notarius ad uicem Livtvuardi archicancellarii recognoui. Datum VIII? Kalendas Septembris Anno incarnationis domini DCCCLXXXV? Indictione III.° anno imperii piissimi imperatoris Karoli in italia V°, in francia IIII'°, In gallia 1° Actum ad Vueibelingan in dei nomine feliciter. Amen.
Ludewig, Scrpt. rer. german. II. 393. — Hund, Metrop. III. (München) 62. (Regensburg) 42. — Oefele, Script, rer. boic. I. 704. — Mon. boic. XXXI. I. 116. ex libr. cop.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/d3158cf7-d03d-4b88-8a72-e4ec9cdac192/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success