Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXXXI. , S. 421
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXXXI. , S. 421



CCLXXXI.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Ego diepoldus pata- nieusis episcopus omnibus christi fidelibus perpétuam in domino salutem.
412
Frequenti ammonitione sacrarum scripturarum edocemur et cottidia- nis exemplis bonorum hominum instruimur, quatenus monasteriis et locis deo dicatis intuitu diuine retributionis temporalium rerum ad miniculo subueniamus, ut pauperes christi terrenis curis exutos expe ditos intercessores cottidianis precibus habere possimus, Qvapropter dilecto et venerabili fratri nostro Heinrico formbacensi abbati et monachis ibidem deo studiose famulantibus contradidimus iure per petuo parrochiam Sulzbach ipsis proximam cum omnibus ad eandem matricem ecclesiam pertinentibus in capellis et earum dotibus et cen- sualibus. Nomina Yero capellarum sunt hec: Ruzdorf, Rataltsheim, Wihenmertin, Rothouen. Prefatus uero abbas H. et omnes succes sors eius Iegittime et canonice instituti liberam babeant facultatem saccrdotem sibi utilem eidem parrochie preficiendi, qui populo diuina faciat et abbatis iussioni subiaceat. Abbas vero et prefati monasterii fratres adhibito aduocato eiusdem loci duce dalmatic Perhtoldo do- nauerunt nobis de prediis suis IUI'"' mansos et dimidium in medio do- minicalium nostrorum sehartenperc, Luche, Hint um, Chindehaim, Penningen appreciantes annuatim tria talenta. Quorum locorum aduo- catiam memoratus dux Perhtoldus, sicut prius habuerat, a manu no stra, ne detrimentum pateretur in hac donatione, recepit. Statuimus quoque ex beneplacito utrorumque tam abbatis quam nostro, ut rustici in eisdem possessionibus locati non remoueantur de locis suis, qua ni dia stare uoluerint nobiscum, cum sint de familia predicti monasterii. Cum autem recedere uoluerint, nulla uiolentia teneantur sed usitato iure colonum (sie) abire sinantur. Post discessum vero cuiuslibet rustici unus de progenie illa licentia abbatis succedat in locum prions, ut et abbati debita iusticia in hominibus suis deferatur et possessio nostra succedente altero eiusdem generis non facile desoletur. Pre- cipue vero et ante omnia summopere flagitamus, ut diem obitus nostri predicti fratres memorabiliter et deuote celebrare non negligant et quiequid uni de fratribus suis in claustro positis in uigiliis, elemosinis, missarum celebrationibus impendere debeant, nostre paruitati exhibere studeant. Ut autem hec institutio inter nos facta rata et inconuulsa longo permaneat tempore, presentem paginam sigilli nostri impres- sioue iussimus insigniri.
Ego Diepoldus Patauiensis episcopus ss.
Ego Purchardus de chambe archidiaconus ss.
Ego Wolfkerus prepositus de munstur ss.
413
Ego Tageno decanus ss.
Ego Wcrnherus prepositus de matse ss.
Ego Chunradus de Purchusen ss.
Ego Heinricus canonicus ss.
Ego Heinricus cellerarius ss.
Dux dalmatie Pcrhtoldus cum suis testis est.
Alkerus cum filiis suis Alckero et Heinrico, Eberwino de Wal- deke, Arbo de mitich, Ortolfus de Rumtingen.
Laici vero testes sunt hii: Albreht et frater eius Alram de chambe, Walchun et Rapot filius eius de stain, Chunrat de Rote, Ditricus de Pomgarten et frater eius Heinricus, Poto de massingen, Ebo de Possenmunster (?), Chunradus de Amzinespach, Hademar de Ahehusen, Alber de vihouen, Chadelhous de Valchenstain, Wal- therus de tanneperc, Richerus de Wesen.
Acta sunt hec patauiç anno ab incarnatione domini M.C.LXXXVIII. Indictione VIII. XVIIII. Kalend. Septembris.
Original auf Pergament mit aufgedrucktem Siegel, im königl. bairischen Reichsarchive zu München. — Mon. boic. IV. 141.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCLXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/d8931193-5303-469d-accb-79de01671956/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success