Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXIII. , S. 284
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXIII. , S. 284

CLXXXIII.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis conradus dei gratia pa- tauiensis episcopus. ordo officij nostri nos hortatur et ammonet, reli giosas personas propter deum diligere et honorare et jn omnibus justis peticionibus eorum paternum affectum ostentare. Inde est, quod preces uenerabilis fratris nostri Bernhardt abbatis de lambach admisimus et sepulturam mjnjsterialibus ecclesie Wirzburgensis, quj in partibus ¡Ilis habitant, jn lambacensi monasterio sine reclamatione alicujus concessimus Adicientes, ut liceat alijs christi fidelibus jn episcopio nostro, qui petjerint, in eodem loco sepulturam liberam habere. Quia ergo facile a memoria omnium mortalium gesta hominum laberentur, nisi testimonio literarum ad utilitatem futurorum commendarentur, jussimus kartam istam scribi et sigillo nostro sigillari Statuentes, ut nulli liceat hoc factum jmmutare, perturbare seu aliquibus molestijs super hac coucessione abbatem prefatj locj fatigare. Volumus ergo, ut semper inconuulsum permaneat et pagina presentis scriptj locum firmjtatis in perpetuum teneat. Siquis autem hoc jnfirmare attempta- uerit, iram et indignationem omnipotentis dei incurrat. �?ec facta sunt patauje anno ab incarnatioue dominj nostri ihesu christi Millesimo Centesimo 1. v. Indictione l!iií XV. Kalendas avgustj.
Original auf Pergament mit Siegel, im Archive des Kl. Lambach. — Kurz, Beiträge II. 441.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/db7575f0-e921-4b76-9342-9c0391990497/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success