Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XXIII. , S. 40
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XXIII. , S. 40


XXIII.
In nomine sanete et indiuidue Trinitatis. Arnolfus diuina fauente clementia Rex. Si clericorum atque famulorum Christi votis de rebus superno munere collatis quiddam solacii prebentes clementer annuere studuerimus, apud deum remuneratorem omnium premia sempiterna nos proinde adipisci posse minime dubitamus. Qua propter comperiat omnium sanete dei ecclesie fidelium nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria, qualiter Snelpero uenerabilis «66« monasterii ad locum, qui dicitur Chremisa, quod constructum fore dinoscitur in honore sancti Saluatoris mundi, precatus est celsitudinem nostram, ut ei quandam potentie regalis causam, quam ipse prius in beneficium habuit, in proprietatem concederemus. Nos autem ob amorem et pro gratissime sue seruitutis frequentatione petitionibus eius assensum prebentes dedimus illi, quicquid antea in loco Nezzilapach dicto iuxta Riuum, qui dicitur Chremisa, ipse in beneficium tenuit in Comitntu Arbonis in pago Trtwgowi nuncupate cum omni integritate iure per petuo in proprietatem cum curtibus et casis aliisque edificiis, cum maneipiis utriusque sexus, terris eultis et incultis, pratis, paseuis, campis, siluis, aquis aquarumue decursibus molendinis, piscationibus, uineis, saltuum finibus uiis et inuiis, exitibus et reditibus, mobilibus, et inmohilibus, quesitis et inquirendis et cum uniuersis appendieiis et adiacentiis ad ipsam proprietatem iuste legitimeque respicientibus totumque ex integro, quicquid dici uel nominari potest, quod illuc
31
recte pertinere censetur, de nostro iure sibi in ius et dominationem dominiums et tradidimus eo uidelicet tenore, ut deinceps de prefatis omnibus securam habeat potestatem, quicquid sibi placuerit, facere nullo inquietante sed deo propiciante hec donatio nostra potestate concessa et per. hoc presens preceptum nostrum roborata firma sta- bilisque in eternum permaneat. Et ut hec Iargitionis nostre auctoritas per cuneta succedentium temporum curricula pleniorem in dei nomine obtineat firmitatis securitatem, manu propria nostra subtus eam con- firmauimus et anuli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domini Arnolfi gloriosissimi regis. (Monogramma.) Aspertus Cancellarius ad uicem Theotmari archicapellani recognoui. Datum Nonis Januarii anno dominice incarnationis DCCCLXXXVIII? Indictione VI? anno regni domni Arnolfi piissimi regis Hdo. Actum Regina Ciuitate in dei nomine feliciter. Amen.
Rettenpacher, Annal, cremifan. 39. — Mon. In.¡�?. XXXI. l.120. ex libr. cop. patav. - Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 19. Nr. 10. ex Cod. Friderie. sec. XIII —XIV.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/e57c0261-ba5f-4ef1-ab32-eb60e0d2a7b7/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success