Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXXVIII. , S. 419
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCLXXVIII. , S. 419


CCLXXVIII.
С In nomine summe et indiuidue trinitatis. Ego Liupoldus dei gratia Austrie dux. Uniuersitati presentium notificamus futurorum memorie commendantes, quod nos ex mandato simul et petitione do- ,mini nostri Friderici romanorum imperatoris neenon in spe eterne retributionis cenobium, quod Wilheringen dicitur, cum omnibvs pertinentiis suis in defensionis nostre patrocinium suscepimus sta- tuentes, ut nullus hominum cuiuscunque conditionis eorum uidelicet, qui infra terminos terre nostre constituti sunt, fratres predicti cenobii aut in prediis aut in hominibus seu in quibuslibet possessionibus suis iniuriare vel inquietare presumat. Et sicut presentis scripti paginam ex iniuncto imperatorie dignitatis conscribendam accepimus, ita eam sigilli nostri inpressione confirmamus et testium adhibitione corrobo- ramus, quorum nomina subscripta sunt.
De ordine episcoporum: Adalbertus salzburgensis archiepisco- pus, Chunradus magontiensis archiepiscopus, Otto babenbergensis episcopus, Diepoldus pataviensis episcopus, Otto frisingensis epi- scopus. De ordine ducum Fridericus dux sueuie, Fridericus dux bocmic, Bertoldus dux meranensis. De ordine liberorum Chunradvs comes de bihelstein, Sigifridus comes de moren, Liupoldus comes de hardek et frater eius comes Heinricus de plagen, Otto de len- genbach. De ordine ministerialium Hademarus de chunringen, Wi- chardus de Seveld, Vdalricus de stuzzen (?), Gundacharus de stira, Irinfridus de gnannendorf.
Acta sunt bec Anno incarnationis domini Millesime ClLXXX° Vlll° Septimo Kalendas Martii. ad curiam Imperatoris Friderici.
Original auf Pergament, dessen Siegel verloren gegangen. — Kurz, Bei träge, IV. 485. — Stütz, Gesch. v. Wilhering, 48S.
410
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCLXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/ed906b06-b5a8-471a-bb8d-e1df4af10261/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success