Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXXIV. , S. 284
CLXXXIV.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis Otto dei gratia Frisin- gensis episcopus uenerabili fratri Gerodo (sic) preposito Richere- sperge eiusque successoribus canonice substituendis imperpetuum. Justicie ac racionis ordo deposcit, ut ea, que apostolice sedis mode- ratione fuerint ordinata preciso totius usurpations excessu nulla debeant a nobis refragatione turbari. Ea propter dilecte in domino frater, tuis postulationibus benignum prebentes assensum, sicut a sacra
275
Romana ecclesia tibi brisque fratribus priuilegio firmatum est, ut de terris, quas propriis manibus aut sumptibus colitis seu de animalibus uestris nullus decimas exigat, ita quoque nos tibi specialiter in terris, quas per nostrum episcopatum possides, tuo iusto labore cultis uel excolendis seu de nutritura animalium tuorum decimas concedimus presentisque scripti priuilegio conmunimus statuentes, ut nulla dein- ceps ecclesiastica secularisue persona eas inuadere aut inminuere qualibet occasione presumat, sed presentis scripti auctoritate semper tibi integre permaneant tuisque tuorumque idoneis usibus iugiter profuture. Vt autem hec nostra concessio firma et inuiolata omni tempore permaneat, litteris eam notari ac sigilli nostri inpressione signari fecimus. Ego Guntherus abbas sancti stephani S. S. Ego Vdalricus decanus maioris ecclesie S.S. Ego Otto prepositus sancti andrec S. S. Ego Hermannus sancti petriprepositus S. S. Ego Dith- marus decanus sancti andrec S.S. Ego Bertholdus canonicus maioris ecclesie S. S.
Data Frisinge per manum Radewini, Anno ab incarnatione domini M? C: L V Indictione prima, Anno uero domini Ottonis Frisingensis ecclesie uenerabilis episcopi XVII? feliciter Amen, Amen, Amen.
Original auf Pergament mit einem Bruchstücke des an einem Pergament- Streifen hängenden Siegels, im Archive des Klosters Reichersberg. — Hund— Gewold III. 163. — Chron. Reichersb. (edit. Gewold) 103. — Meichelbeck, Hist. Fris. I. II. Nro. MCCCXXVI. — Mon. boic. III. 426.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/f555413a-33e7-492b-a8f8-7ab81cc59539/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success