Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XV. , S. 30
XV.
IN nomine Sanctœ et individuœ Trinitatis. Karlomannu s divina favente gratia Rex. Si circa casas et Monasteria Dei benefica oppor tune non desistimus agere, non solum regium morem decenter imple- mus, verum etiam alterna! beatitudinis prannium nos promereri inde liquido credimus. Quapropter nolum sit omnibus fidelibus sanctœ Dei Ecclesiœ nostrisque, scilicet prœsentibus et futuris, quomodo nos
21
pro divini cultus amore et reverentia Sanctorum illius cogitavimus quasdam res proprietatis nostrœ tradere ad Monasterium, quod dicitur Chremisa, quod esse cernitur eonstructum in honore Salvatoris Domini nostri JESU Christi in pago, qui dicitur Trungowe, Et hoc est, quod illuc tradidimus : id est hubas quinque jacentes in pago nun cupate Tunahgowe in villa, quœ vocatur^l/еиг�?/г, etBarschalcum unum cum bu ha sua in loco, qui dicitur Epilinga, cum terris cultis et in- cultis, agris, pratis, pascuis, sylvis, aquis aquarumve decursibus et omnibus adjacentijs et pertinentijs suis. Hœc autem omnia ex integro ad prœfatum Monasterium per prœsentem auctoritatem nostram tradi dimus atque de jure nostro in jus et dominationem ejus ea trans- fundimus, ut ab hodierna die et deinceps ob redemptionem an inue nostrœ et animarum genitoris et genitricis nostra; nec non et animœ dulcissimœ conjugis тeœ illuc perpetualiter pertineant et Rectores et Prœpositi Monastery illius inde faciant atque disponant ad utili- tatem ejus, secundum quod eis placeat, nullo unquam successore nostro hanc traditionem nostram irrumpente vel inquietante, sed Deo auxifiante perpetuis temporibus firma et inviolabilis permaneat. Et ut hie �? auctoritas largitionis nostrœ per cuneta futura saecula inviolabilem in Dei nomine obtineat vigorem, manu propria nostra subter eam confirmavimus et annulo nostro assigillari jussimus.
Signum Domini Karlomanni pijssimi Regis. (Monogramma.) Baldo Cancellarius ad vicem Theotmari Cancellarij recognovit. Datum III° Non. Decemb. Anno Christo propitio II? regni Domini Karlomanni invictissimi Regis in Wawaria et 1° in Italia, Indictione X? Actum ad Oetingas curte regia in Dei nomine feliciter. Amen.
Rettenpacher, Annal, cremifan. 34. — Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 13. Nr. 6. ex cod. Friderie. sec. XIII — XIV.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/fef8a2a1-aed8-4652-85ec-111ad2045bb0/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success