Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 85., S. 283
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 85., S. 283
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Barnim, dei gratia dux Slauorum-, vniuersis cristifidelibus, ad quos instrumentum presens peruenerit, in perpetuum. Constituti in partem solliciludinis monarchie nostre, interest viris religiosis et deo dicatis ecclesiis sie adesse, ut ipsarum conditio emendetur et cum multiplicato fruetu reeipiamus meliora a bonorum omnium largitore, et ut ipsius ministris sie donationibus caueamus, ne versutis hominibus et querentibus que non sua sunt via pateat in posterum malignandi. Hinc est quod notum esse volumus venerande nationi presentium et felici successioni futurorum, quod nos dedimus et donauimus
ecclesie sancte Marie, necnon abbati et conuentui in Buchowe, ordinis Cisterciensis, medietatem molendini et proprietatem eiusdem medietatis cum omni iure, quod in eadem medietate nostra habuimus, et etiam cum omnibus redditibus et qualibet annua pensione, videlicet molendini, quod situm est inter ciuitatem Colberch et antiquam ecclesiam canonicorum; alia autem medietas predicti molendini remanebit domino episcopo ecclesie Caminensis. Testes huius nostre donationis sunt: Ro- dolfus abbas in Hilda, Arnoldus plebanus de Lassan, clerici; Conradus de Gutz- kowe, f^iltficits UrßUß» lohannes de Heidebrake, milites, et alii quam plures fidedigni. Vt autem predicta nostra donatio firma et inconuulsa in perpetuum per- seueret, antedictis abbati et conuentui presentem paginam sigilli nostri munimine roboratam duximus largiendam. Actum et da tum in Hilda, per manum magistri Rodolfi, curie nostre notarii, anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, nonas Augusti.
Nach einer Abschrift in Dreger's handschriftlicher Urkunden-Sammlung auf der Gym- nasial-Bibliothek zu Stettin.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 85., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/0ce200f8-9c8a-4e77-b479-4c0e76113d67/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success