Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 252., S. 594
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 252., S. 594


In nomine domini, Amen. Ego Wedege de Plate, miies, coram vniuersis Christi tide- libus praesens scriptum cernentibus vel audientibus ad perpetuam rei gestae memo- riam. Recognosco praesentibus et protestor, quod cum pleno consensu nobilis do mini mei domini Magnopolensis atque meorum propinquorum heredum, quorum intererat aut interesse poterat, vendidi, dimisi et coram praefecto et scabinis in iu- dicio oppidi Stargard rite et rationabiliter resignaui honorabilibus viris dominis caien- darum fratribus in Noua Brandenburg quatuor talentorum redditufs] denariorum eorundem, ita videlicet quod pro vnoquoque solido Brandenburgensi viginti octo denarii slauicales sunt donandi, quae quidem summa denariorum slauicalium sie computata ad tredeeim marcas et duos solidos se extendit, cum omni iure et über täte, quibus pater meus pie memorie redditibus talibus fruebatur, et hos videlicet redditus vti prius computatos ad fundationem vnius altaris in ecclesia parrochiali m Noua Brandenburg diuinum cultum augendo dominis praediclae fraternitatis applica- bunt, et quod sacerdos, cui collatum fuit altare huiusmodi, tollet et pereipiet prae- fatos redditus, videlicet XIII marcas cum duobus solidis denariorum slauicalium sin- gulis annis in quolibet festo beati Martini de quatuor mansis sitis in campis Stargard et duabus curiis sitis in oppido praedicto, quorum mansorum duos cum vna curia pro nunc possidet Johannes molendinarius et duos residuos mansos cum alia curia possidet Mechtildis dicta de Kemnitz, ita quod quilibet duo mansi apud quamlibet curiam perpetue et inseparabiliter commanebunt. Insuper renunciaui praesentibus et renuncio omni iuri aut iuris suffragio mihi vel meis heredibus aut successoribus nunc vel in perpetuum competenti in redditibus supradictis. Ne igitur alicui im- posterum de praedictis oriri queat dubium, praesentem literam inde confectam meo sigillo feci et iussi ad euidentius testimonium communiri. Testes praemissorum sunt famosi viri: domini Otto de Dewitz, ä$ppolOU0 Uere et Albertus Warborch. milites, atque consules in Nouabrandenburg et in Stargard atque alii plurimi fide
digni. Datum in Nouabrandenburg saepedicta, anno domini M°. CCC°. XL0, primo, ipso die Petri ad vincula apostoli gloriosi.
Aus den Original-Acten der Kirchen-Visitation zu Neu-Brandenburg vom J. 1570, nach einer gleichzeitigen Abschrift, im grossherzogl. meklenburgischen Geh. u. H. Archive zu Schwerin.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 252., in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenBehrI/63af306f-9ef8-4f83-86bb-0ecfaedfa6b4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success