Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 86., S. 284
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 86., S. 284
In nomine domini, Amen. Barnim, dei gratia dux Slavorum, omnibus Christi fide- libus, ad quod presens pagina pervenerit, in perpetuum. Ouoniam universa, que sub coeli ambilu confinentur, ex continua revolutione primi mobilis, unde cursus temporum procreantur, instabilitati et incerlitudini penitus sunt subiecta, necesse est ut acta principum, que robur sortiri debent perpetue firmitatis, que fiunt sub tempore defluente, scriptis perennibus adeo stabiliantur, ut processu temporis ver- sutie malignantium omnis occasio malignandi imposlerum precludalur. Sane notum esse volumus nationi venerande presentium et felici successioni futurorum, quod
dos iure donationis dedimus dilectis nobis consulibus, necnon universitati burgen- sium et ipsi civitati nostre Grypeswold deposilionem, que vocatur vulgariter neder- lage, lignorum, picis, cinerura et aliarum mercationum et rerum venalium, que de nostro dominio educuntur, feliciter pepetuo tempore possidendam, excepto frumento, cuius deposilionem nostris non dedimus burgensibus antediclis. Testes huius rei sunt: comes Conradus de Gutzkow, f^enricus SätöUÖ, Iohannes Romelo, Rudol- phus de Nienkerehen, Oldagus, Iohannes Scolentyn, Hermannus Vize, Willekinus Stoltevot. milites, et quam plures alii fide digni. Ul autem hec nostra donatio et specialis prerogativa, quam iam sepe dictis consulibus et burgensibus civitatis no stre Grypeswold donavimus propter favorem, quo ipsos amplectimur, singularem, inviolabilis et inconcussa a nobis et a nostris successoribus perseveret et maneat sempiterna, ipsis in testimonium et in irrefragabile munimentum presens inscriptum dari fecimus, sigilli nostri mupimine roboratum. Actum et datum Grypeswold, per manum magistri Rudolphi, curie nostre notarii, anno domini 1274, 9. Augusti.
Gedruckt in Dähnert's Pommerscher Bibliothek, III, S. 413, Nr. 12.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 86., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/6933f69a-da38-40c5-9743-5a30daba24fa/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success