Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 64., S. 255
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 64., S. 255
■Barnim, dei gratia dux Slauorum, vniuersis Cristi fidelibus in perpetuum. Quo- fliam generatio preterit et generatio aduenit, necessarium esse comprobatur, quod
Main Im SwcUmUi Bekr. LI. 13
acta principum, que perpetuitati debent ex integro subiacere, ne decurrant cum con tinuo lapsu temporis, adeo stabiliantur, ne versucia malignantium in eis in poste- rum occasionem inueniat malignandi. Hinc est quod notum esse volumus genera- tionibus presentibus et futuris, quod nos domum sancti spiritus sitara in ciuitate nostra Dimin dedimus in protectionem et potestatem eiusdem ciuilatis consulum et burgensium nobis dilectorum, ut iidem cónsules et burgenses eidem domui, quam de eorum elemosinis construxerunt, prouideant in cunctis necessitalibus ac vtilita- tibus atque prosint, et quod post mortem domini Andrée, plebani in eadem domo sancti spiritus, diuinum officium ordinent et procurent, prout eidem expédiera fuerit atque decens, ita quod eadem domus sancti spiritus ecclesie parrochiali in Dimin in nullo iure ecclesiastico sit subdita aut subiecta et quod nullum respectum in diuino officio et ecclesiasticis [sacramentis habeat ad eandem. Vt autem hec nostra donacio firma et inuolabilis in perpetuum perseueret, eisdem consulibus et burgensibus presentem paginam dari fecimus sigilli nostri munimine roboratam. Testes buius rei sunt: Wernerus de Loziz, fgettmcue 39t*0U0, Iohannes Romelo de Lassan, Hermannus Hakenbeke, Iohannes de Heidebrake, Iohannes de Scolentin, Wilhelmus Stoltewot, milites, Heinricus de Zagenz, aduocatus noster. et alii quam plures fidedigni. Datum Dimin, per manum magistri Rodolfi, curie nostre notarii, anno domini Ш0. CC°. LXIX0., XIIIo. kalendas Decembris.
Gedruckt in v. Dreger Cod. dipl. I, Nr. 443, S. 557.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 64., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/a1bca94f-7e15-4a77-9437-47068b185371/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success